The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 298

lares falsas sicut veras, quia certum est quod Deus saltem de potentia sua absoluta potest libere assumere aliquam naturam, etsi non assumat aliquam aliam, et similiter dimittere, et tamen Deus de novo sic assumat aliquam naturam et postea eam solam dimittat, ista:* 'Deus assumit hanc naturam,' aliquando erat falsa et postea vera et iterum falsa. Et tamen nulla res omnino de novo producitur nec aliquid quod praefuit corrumpitur. Non in Deo, certum est, nec in creatura, quia alias Deus non posset sibi unire vel a se dimittere aliquam naturam nisi sibi uniret vel a se dimittere aliam, quod foret limitare nimis potentiam Dei. Nam si dicatur quod si Deus assumat aliquam naturam, est ibi unio quaedam nova, quam dimittit;* si res unita dimittatur, et illa unio est relatio, ista non valet, quia si ista unio esset res alia a re unita, esset unum accidens, sicut dicitur, et cum huiusmodi sit posterius in rerum natura quacumque substantia assumpta, sequitur quod Deus posset assumere et unire illud prius sine quocumque posteriori. Similiter, si esset res alia, posset eam Deus dimittere et in esse conservare quod tamen clauderet contradictoria, quia tunc simul esset unio et non esset unio. Unde ponentes huiusmodi esse relationes additas, coguntur concedere quod est aliqua creatura genere distincta ad alia, et tamen Deus non potest eam conservare in esse nec creare sine alia, et sic Deus nec libere crearet huiusmodi nec libere in esse conservaret.

Si autem placet sine modo dicere et concedere primam propositionem, scilicet quod impossibile est aliquam propositionem affirmativam veram, tunc dicendum est contingere quod Deus non potest suspendere actionem ignis et immediate eam causare nisi res aliqua nova producatur vel antiqua destruatur, et quando dicitur quod illa est relativa, dico quod verum est, vel est absolutum, quia sub uno conceptu vel nomine est respectivum, sub aliis absolutum.

Ad rationes igitur inductas:

Ad primam: quando dicitur fundamentum manet, relatione non manente, igitur unum non est aliud, dico quod consequentia est bona; et si antecedens sit verum consequens est verum, et si consequens sit falsum antecedens est falsum. Verbi gratia, si arguatur sic: hac albedine manente non manet haec similitudo igitur una non est alia, vel aliter: haec albedo non est haec similitudo, dico quod bene sequitur et conclusio est vera. Si praemissae sint verae et si conclusio sit falsa, antecedens est falsum. Unde illud antecedens: Manente etc., aequipollet istae copulativae: haec albedo manet et haec similitudo non manet, et ista copulativa est aliquando vera, et aliquando falsa. Vera est quando haec

x. istam ms.

y. uniri ms.

z. ei dimittenti (?) ms.

a. corr. sic. Add. et exp. est.