The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 299

albedo est et non est alia cui dicitur similis, et ideo secunda pars copulativae est vera, scilicet, quod haec similitudo non est in eo quod tunc non est similitudo. Et quando albedo alia cum ea (fuit), tunc erat similitudo et tunc conclusio est vera, quia haec albedo non est haec similitudo. E converso autem est quando haec albedo habet aliam sibi similem, et tunc antecedens est falsum, quia pro illa parte: 'haec similitudo non est'. Et ideo modus arguendi est bonus, sed oportet respicere ad consequens et antecedens si sit verum et falsum.

Per istud ad aliam formam, quando dicitur: Albedo manet quando similitudo non manet, igitur albedo non est similitudo, dico quod consequentia est bona et conclusio aliquando est vera et aliquando falsa, quia quando est alia albedo cui est prima albedo similis tunc conclusio est falsa et secunda pars antecedentis similiter. Quando vero non est alia albedo cui dicitur similis, tunc praemissae sunt verae et conclusio similiter. Quia, sicut dictum est in positione, aliquando eadem albedo est similitudo et aliquando non, etsi nulla res nova accedat et recedat ab hac albedine. Si tamen arguitur sic: haec albedo manet et haec similitudo non manet, igitur haec similitudo est alia res ab albedine, dico quod consequentia in nullo valet propter ea quae dicta sunt in positione, quia eadem albedo in numero sine aliqua sui mutatione aliquando est similitudo et aliquando non. Et ideo ex parte albedinis non requiritur aliqua diversitas aut varietas rerum ad hoc quod modo sint similitudo et postea non, sed sufficit quod mutatio facta sit in alio, sicut patet de columna in comparatione ad dextrum et sinistrum. Si autem arguatur sic: haec albedo manet, quando haec similitudo destruitur, igitur haec non est illa, dico quod consequentia est necessaria, sed antecedens est impossibile, demonstrando similitudinem qua haec albedo est similis alteri, quia est haec albedo, et impossibile est quod idem sit et destruatur. Unde, sicut dictum est, etsi haec albedo sit modo similitudo et postea fiat non similitudo, hoc potest esse propter mutationem factam in alio, sicut praedictum est; et ideo nihil corrumpitur in albedine et si de novo fiat non similitudo postquam fuit similitudo; fit enim non similitudo per solam corruptionem alterius albedinis, sicut fit de novo, postquam non fuit similitudo, per solam generationem alterius albedinis. Sic igitur patet quod modus arguendi et Augustini et Philosophi est necessarius, sed antecedens in proposito est aliquando falsum et aliquando verum, et consequens similiter. Et ideo aliquando negandum et aliquando concedendum quod oportet relinqui industriae respondentis. Quia si arguatur in forma praedicta pro tempore quo duae albedines existunt tunc haec est falsa; haec similitudo est quando haec albedo non est,' quia aequipollet uni copulativae cuius secunda pars est falsa, sicut dictum est. Si autem arguatur pro tempore quo haec albedo est sine alia albedine coexistente, ideo ante-

b. E . . . ] conclusio ms.

c. habet . . . ] quaecumque alia ms.

d. compositione ms.

e. relinquere ms.