The Quaestio de Relatione Attributed to William Ockham

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 300

cedens est verum et consequens similiter, quod haec albedo non est haec similitudo; et non sequitur ulterius, igitur sunt diversae res, sed oportet addere quod haec albedo est et haec similitudo est, et tunc antecedens est falsum pro ista parte 'haec similitudo est' quia est implicativa falsi, scilicet quod haec albedo sit similitudo, et hoc est falsum quando non habet aliam albedinem coexistentem.

Ad secundam, cum dicitur quod eadem albedo fundat relationes oppositas sicut similitudinem et dissimilitudinem, dico quod falsum est, quia non est aliquid tale fundans et fundatum. Unde est falsa imaginatio quod sit unum tale absolutum et aliud superveniens sit relatio, sed eadem albedo omnino seipsa est similis alteri albedini et seipsa praecise est dissimilis nigredini. Unde haec albedo est similitudo respectu albedinis et est dissimilitudo respectu nigredinis. Unde (haec) similitudo est haec dissimilitudo sicut dupleitas respectu unius est dimidiatio respectu alterius. Nec est inconveniens, quia oppositio talium est in nominibus et in conceptibus, non in rebus extra; et ideo huiusmodi conceptus et nomina relativa opposita vere dicuntur de eodem sicut idem est pater et filius, idem omnino duplum et dimidium. Et hoc est, quia huiusmodi nomina et conceptus relativi significant in habitudine ad aliud, et ideo respectu unius verificatur unum oppositorum et respectu alterius reliquum omnino de eodem. Et ideo ad formam concedo, quod similitudo et dissimilitudo huius albedinis sunt eadem res omnino, quae sunt ista albedo. Unde haec oppositio (est) nominum et conceptuum tantum, non rerum.

Ad tertiam, dico quod loquendo de virtute sermonis quando haec albedo intenditur vel remittitur haec similitudo qua est similis intenditur consequenter et remittitur cum sit eadem res. Et quando dicitur, aliquando intenditur albedo, et quanto plus intenditur tanto similitudo inter ipsam et remissiorem albedinem plus remittitur, dico quod non propter causam praedictam et de virtute sermonis loquendo; vulgariter tamen loquendo verum est quod albedo intenditur et similitudo remittitur ad istum intellectum, quod quando albedo intenditur fit minus similis albo et non sequitur de virtute sermonis: hoc est minus simile alteri, igitur haec similitudo est minor; nec sequitur de virtute sermonis: haec sunt magis similia quam prius; igitur similitudo est maior. Sicut non sequitur: ista corpora magis distant quam prius, ergo distantia unius ab altero est maior quam prius quia, posito quod moveretur a se continue magis aut minus distando et quod utrumque in modo continue minoratur, certum est quod antecedens est verum et consequens est falsum, quia de virtute sermonis sive ponatur distantia ipsum corpus distans sive accidens residuum in eo distantia huiusmodi continue minoratur in eo.

f. sicut ms.

h. sicut ms.

g. abstractum ms.