The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 59

ducunt; et sic, nec hominem factum, aut purum hominem; et hoc secundum Nestorium. Et ubi est igitur quod in deitate perfectum est, et in humanitate perfectum? Aliquando autem et Christum duarum naturarum esse ostendunt, sed ipsum unius compositae naturae post unionem esse dicunt. Quod enim Christus unius fuit naturae ante unionem, ubique manifestum est; sed idem haereticorum error facere voluit, "quod est idem dicere esse naturam et personam". Quoniam autem unam hominum naturam esse dicimus, sciendum est quod non consideranter ad animae et corporis rationem hoc dicimus. Impossibile enim est unius naturae dicere corpusque Domini et animam ad invicem comparata. Quoniam autem plures personae hominum sunt et omnes eandem recipiunt rationem substantiae,—omnes ex anima et corpore compositae sunt et omnes naturam animae amplectuntur et substantiam corporis possident,—communem speciem plurimarum differentium personarum unam naturam dicimus esse, uniuscuiusque videlicet personae duas naturas habentis, et quae duabus perficitur naturis, animae dico et corporis. Sed, in Domino nostro Iesu Christo non est communem speciem accipere: Neque enim fuit, neque est, neque aliquando erit alius 55 Christus ex deitate et humanitate, et in deitate et humanitate, Deus perfectus idem et homo perfectus; ex quo non est dicere unam naturam esse in Domino nostro Iesu Christo. Quare, ex duabus utique naturis, divinaque videlicet et humana, dicimus factam esse unionem; neque secundum phyrmon aut confusionem, aut commixtionem, sicut Deo perditus dicit Dioscorus, et Severus et horum proxima insipientia; neque personativam, neque relativam, aut secundum dignitatem, aut eandem voluntatem, aut eiusdem honoris, aut aequivocam, aut beneplacitum, sicut Deo odibilis firmavit Nestorius, et Diodorus et Mopsuestenus Theodorus, et horum daemoniosa collectio; sed secundum compositionem, videlicet secundum personam, inconvertibiliter et inconfuse, et inalterabiliterque et indivisibiliter et inseparabiliter, et in duabus perfectis naturis unam personam habentibus confitemur Filii Dei et incarnati, eandem personam dicentes deitatis et humanitatis ipsius; et duas naturas confitemur integras in Christo post unitionem, non separatim vel secundum partem ponentes unamquamque, sed unitas ad invicem in una composita persona. Substantialem enim dicimus unionem, id est veram, et non secundum phantasiam; substantialem autem, non sicut duabus unam compositam perficientibus naturam, sed unitas ad invicem secundum veritatem in unam personam compositam Filii Dei, et salvam ipsarum substantialem differentiam determinamus. Creatum enim permansit creatum, et increatum increatum; et mortale mortale, et immortale immortale remansit, et circumscriptum circumscriptum, et incircumscriptum incircumscriptum; et visibile 80 visibile, et invisibile invisibile. "Hoc quidem est illustrare miraculis,