The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 60

illud vero iniuriis subici"; inhabitavit enim humanis Verbum. Sunt enim ipsius quae sanctissimae sunt ipsius carnis; et assignavit carni propria secundum redditionis modum, propter eam quae est ad invicem partium segregationem et secundum personam unionem, et 85 quia unus et idem erat divina et humana operans, in utraque forma, cum utraque participatione. Quare et Dominus gloriae crucifixus dicitur, et tamen divina ipsius nihil passa est natura; et Filius hominis ante passionem in caelo esse dicitur, sicut et ipse Dominus dixit. Unus enim et idem erat Dominus gloriae, natura et veritate Filius 90 hominis et homo factus; et ipsius miracula et passiones cognoscimus, quamvis secundum aliud miracula operatus est, et secundum aliud passiones idem subiit. Scimus enim, sicut unam ipsius personam, sic et naturarum ipsius differentiam salvari. Qualiter enim salvabitur differentia, nisi salvatis differentiam habentibus ad invicem? 95 Differentia enim differentium est differentia. Ratione quidem, qua naturae Christi ab invicem differunt, id est ratione substantiae, dicimus ipsum se ultimis tangere: Secundum deitatem quidem Patri et Spiritui sancto, secundum vero humanitatem Matrique et nobis; homousios enim est idem, secundum deitatem quidem Patri et 100 Spiritui sancto, secundum humanitatem vero Matrique et hominibus. Qua autem ratione se contingant naturae ipsius, differre ipsum dicimus a Patre et a Spiritu sancto, Matreque et reliquis hominibus; copulantur enim naturae ipsius in persona, unam personam compositam habentes, secundum quam differt a Patre et Spiritu, Matreque 105 et nobis.

III. 8-10 Eulogius Alex. Fragmenta PG 82 2, 2956C; Doctrina Patrum de incarnatione Verbi edit. Diekamp (Muenster 1907) 211. 13 Cf. Eulog. Alex. apud Maximum PG 91 265B. 27-29 Ibid. 264-265. 35 Ibid. 265B. 42-43 Anastasius Sinaita Dux vitae 9 PG 89 140D. 46-49 Cf. Leontium Byzantinum Contra Nestor. et Eutych. PG 86 1, 1287-1288. 80-81 S. Leo Magnus Epist. 28 4 PL 54 768B; Doctrina Patrum edit. cit. 94; cf. 83. 86 I Cor. II 6. 87-88 Cf. Ioh. III 13.

6 componitur naturis/sic A et R ; composita est R . 18 autem/om. G. Christum/A G ; om. A . non/om. G. 20 homo noster/G; hominem A . 21-26 Ex deitate . . . ut homo/G ultimam phrasim, scil. 25-26 Ipse . . . ut homo, ponit inter Ex deitate enim et humanitate et Deum perfectum (cf. lin. 21). 22 et (prima vice)/om. G. 23 Christus/Christi G. 25 enim/om. G. 26 Hic/om. A . est enim/enim est A . 27 deitas/G; deitatis A . cum/A et R , om. R . 41 idem/post unionem addunt A R, sed est nota explicativa cuiusdam lectoris, ut videtur. 42 voluit/A , sed A tantum postea addidit inter lineas. 45 dicere/A et R ; om. R . 46 Domini/Deum A . comparata/comparatam A . 49 possident/possidet A . 52 perficitur/A R, om. A . 57 naturam/A et R , om. R . 59 phyrmon/firmum A , sed est translitteratio vocabuli φυρμὸν mixtum. 64 Mopsuestenus/mompsi nequissimus A , et supra vocabulum mompsi A scripsit loci nomen, R autem nomen loci. 65 videlicet/om. F. 66 personam/confitemur addidit F. 70 Christo . . . vel/F; ipso post unionem non separantes sed A ; loco vero sed A scripsit nec. 74 duabus/naturis addunt A . unitas/F; unitis A . 77 enim/om. F. et increatum increatum/F; om. A . 82 assignavit/R; assignantur A. 92-93 unam . . . sic et /F; una ipsius persona, sic etiam A . 93 differentiam/F; differentia A . 95 Ratione/ergo addidit A , et forsan bene.