The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8
in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 61
[IV]
Quod quidem igitur alterum sit substantia, et alterum persona, multoties diximus; et quia substantia quidem communem speciem et similium personarum comprehensitivam significet, ut Deus et homo; persona autem individuum ostendit, ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et Petrum et Paulum; sciendum tamen est, quod deitatis et humanitatis nomen substantiarum, id est naturarum, est praesentativum; id autem quod est Deus et homo et in natura ponitur, sicut cum dicimus 'Deus incomprehensibilis substantia', et 10 quod unus Deus est; accipitur autem hoc nomen 'Deus' et in personis sicut particulari omni accepto, quod est universali omnis nomen, sicut quando dicit scriptura: Propter hoc unxit te, Deus, Deus tuus; ecce enim Patrem et Filium ostendit; et sicut cum dicit: Homo quidam erat in regione longinqua; Iob enim solum ostendit. 15 In Domino igitur nostro Iesu Christo, quoniam quidem duas naturas cognoscimus, divinamque et humanam vocamus; et ex naturis compositam personam, aliquando quidem ex utrisque Christum denominamus, et Deum et hominem secundum ipsum, et Dominum incarnatum, aliquando vero ex una partium Deum tantum, et Filium 20 Dei, et hominem solum, et Filium hominis; aliquando quidem ex puris tantum, aliquando vero ex humilibus tantum. Unus enim est, qui illud et hoc similiter est; hoc quidem est, semperque sine causa est ex Patre; illud vero factus est posterius propter philanthropiam (id est amorem hominum). Deitatem igitur dicentes, non denominamus ipsius humanitatis proprietates; non enim dicimus deitatem passibilem aut creatam. Neque de carne, id est humanitate, praedicamus deitatis proprietates; non enim dicimus carnem, id est humanitatem, increatam. Sed in persona, etsi ex utrisque, etsi ex una partium hanc denominamus, utrarumque naturarum proprietates ipsi 30 apponimus. Et Christus enim, qui est vere ex utrisque, et Deus et homo dicitur, et creatus et increatus, et passibilis et impassibilis; et, cum ex una partium Filius Dei et Deus nominatur, recipit subsistentis naturae proprietates, videlicet carnis, Deus passibilis vocatus est et Dominus gloriae crucifixus, non secundum quod Deus 35 est, sed secundum quod homo et idem est; sed, cum homo et Filius hominis nominetur, recipit divinae substantiae proprietates, ut puer ante saecula et homo sine principio, non secundum quod puer et homo est, sed secundum quod Deus quidem ante saecula, factus autem in ultimis puer. Et hic est modus aeque relationis, 40 ex utraque natura aeque reddenti alteri proprietates propter personae identitatem, et propter ad invicem ipsorum duorum unionem; et secundum hoc possumus de Christo dicere: Hic Dominus noster in terra visus est, et hic homo increatus est, et impassibilis et incircumscriptus.