The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 62

IV. 12-13 Ps. 44 8. 14 lob I 1. 34 Cf. I Cor. II 8. 42-43 Baruch III 36.

28 ex (prima vice)/om. R. 30 utrisque/est addunt AR. 36-37 proprietates, ut puer/proprietates. Ut puer A; proprietates. Puer R et Szigeti. 41 duorum/duum AR.

[V]

Sicut autem in deitate unam naturam confitemur, tres autem personas secundum veritatem esse dicimus; et omnia quidem physica et substantialia simplicia esse certificamus, differentiam autem personarum in solis tribus proprietatibus,—in paterna sine causa, et cum causa in filiali, et cum causa in processiva,—cognoscimus; non autem in ipsas insertas et distantes ab invicem et unitas, et invicem inconfuse ingressas credimus et tamen inconfuse unitas,—tres enim sunt, et unitae,—divisas autem et sine spatio: Si enim et unaquaeque 10 secundum ipsam subsistit, id est persona perfecta est, et propriam proprietatem, videlicet existentiae differentem modum, possidet, sed tamen unitae sunt in substantia et in physicis proprietatibus, et in eo quod non est differre neque eradicari a paterna persona, et unus Deus sunt et dicuntur; eodem modo et in divina et inenar- 15 rabili et omnem intellectum et conceptionem excellenti dispensatione, unius sanctae Trinitatis Dei Verbi Domini nostri Iesu Christi duas quidem naturas confitemur, divinamque et humanam simul accedentes ad invicem, et secundum personas unitas; unam autem personam ex duabus naturis perfectam compositam, integras autem 20 duas naturas dicimus; et post unionem in una composita natura, in Christo, et secundum veritatem ipsas esse et istarum physicas proprietates, unitas tamen inconfuse et indivisibiliter, et differentes et enumeratas. Et sicut tres personae sanctae Trinitatis inconfuseque unitae sunt, et indivise divisae sunt et numerantur, et 25 numerus divisionem et distantiam et variationem in ipsis non operatur,—unum enim Deum cognoscimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum;—eodem modo et Christi naturae quamvis unitae sunt, sed inconfuse unitae et ad invicem sufficientes, sed in alterutum conversionem et mutationem non patiuntur. Servat enim utraque in 30 seipsis physicam proprietatem immutabilem. Unde, et numerantur et numerus non inducit divisionem; unus enim est Christus, in deitate et humanitate perfectus. Numerus enim non divisionis aut unionis aptus natus est causa esse, sed quantitatis numeratorum significativus est, sive eorum quae uniuntur, sive quae dividuntur. 35 Quae uniuntur quidem, quod quinquaginta lapides habet hic murus; quae autem dividuntur, quod quinquaginta lapides positi sunt in humo ista. Et quae uniuntur quidem, ut quoniam duae naturae sunt in pruna ignis dico et ligni; quae dividuntur autem, quod natura ignis altera est, ligni altera, alio modo veniente aut dividente ipsa.