The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 63

40 Sicut igitur impossibile est tres personas deitatis, quamvis unitae ad invicem sint, unam personam dicere propter id, quod non sit confusionem et immanifesta personarum differentiae operari, sic et duas Christi naturas, quae secundum personam unitae sunt, impossibile est unam naturam dicere, ut non immanifesta et confusionem et non 45 existentiam ipsarum differentiae opinemur.

V. 2-3 et 14-19 Leontius Byzantinus Adversus argumenta Severi PG 86 2, 1920D-1921A. 15 Cf. Philipp. IV 7.

4 differentiam/differentia AR. 13 neque/A*R; et A¹. 37 ut/A*R; om. A¹. 39 ipsa/ipsam AR. 42 differentiae/differentia AR. 44 immanifesta et confusionem/immanifestam et confusam A; immanifesta et confusam R. 45 differentiae/differe AR. opinemur/Quod omnis divina natura in una ipsius persona unita sit omni humanae naturae et non pars parte addunt AR; etiam Szigeti, sed dubitanter; sed vocabula haec titulus sunt capitis sequentis. Videsis infra.

[VI]

Quod omnis divina natura in una ipsius persona unita sit omni humanae naturae et non pars parti

Communia et universalia praedicantur de sibi subiectis particularibus; communia quidem igitur sunt ut substantia, ut species, particularia vero ut persona. Particulare autem est, non quod partem naturae habeat, partem autem non habeat, sed particulare est numero, ut est atomus. Numero enim, et non natura, differre personae dicuntur; praedicatur autem substantia de persona, quoniam unaquaeque similium personarum perfecta substantia est, ex quo differunt ad invicem personae, non secundum substantiam, sed secundum accidentia, quae sunt figurativa propria; figurativa autem personae sunt et non naturae: Etenim, personam definiunt substantiam esse cum accidentibus. Quare, commune cum proprio habet persona; substantia autem non subsistit, sed in personis consideratur. Patiente enim una substantia, omnis substantia cum passibilis sit, secundum quam persona passa est, pati dicitur in una ipsius personarum; non tamen necesse est et omnes similes personas patienti compati personae. Sicut igitur confitemur deitatis naturam omnem perfecte esse in unaquaque ipsius personarum,—omnem quidem in Patre, omnem in Filio, omnem in Spiritu sancto, unde et perfectus Deus Pater, perfectus Deus et Filius, perfectus Deus et Spiritus sanctus;—sic etiam et in humanatione unius sanctae Trinitatis Dei Verbi, dicimus omnem et perfectam naturam deitatis in una ipsius persona unitam esse omni humanae naturae, et non partem parti. Dicit autem divinus Apostolus: Quoniam in ipso habitat omnis plenitudo deitatis in corpore (Domini), id est, in carne ipsius; et huius discipulus multum divina indutus Dionysios, quod "omnino