The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951

p. 64

30 nobis in una ipsius sui communicavit personarum”. Non autem dicere cogimur omnes deitatis personas videlicet nobis secundum personam uniri; secundum nullam enim communicavit rationem Pater et Spiritus sanctus incarnationi Verbi Dei, nisi secundum beneplacitum et voluntatem. Omni enim humanae naturae dicimus unitam esse omnem deitatis substantiam. Nihil enim eorum, quae in nostra a principio plantavit natura nos componens, reliquit; sed omnia accepit: corpus, animam intellectivam et rationalem, et horum propria. Animal enim sine unius horum parte non homo est. Totus enim totum assumpsit, et totus toti unitus est, ut toti salutem largia- tur; non autem assumptum incurabile est. Unitum autem est 40 carni per medium intellectum Verbum Dei, mediantem Dei puritati et carnis pinguedini; praes[id]ens quidem enim animae et carni intellectus est, cum sit animae purissimum; sed etiam ipsius intel- lectus Deus est. Quando aliquid remanet quidem a digniori, intel- lectus proprium Christi principatum demonstrat. Vincitur autem 45 et comitatur quod dignius est; et haec operatur, quae divina vult voluntas. Spatium intellectus factus est deitatis secundum personam sibi unitae, sicut videlicet et caro non cohabitans est, quemadmodum haereticorum oberrat opinio ‘neque enim utique mensuram, dicens, separat’, corporaliter immaterialia iudicans. Qualiter autem Deus 50 perfectus et homo perfectus, homousios Patri et nobis dicetur, si pars divinae naturae parti humanae naturae in seipso unita est? Dicimus autem naturam nostram surrexisse ex mortuis, et ascendisse, et a dextris Patris sedere, non secundum quod omnes hominum personae surrexerint et a dextris Patris sederint, sed omnis natura in 55 Christi persona. Dicit enim divinus Apostolus: Suscitavit et con- sedere nos fecit in Christo. Hoc autem dicimus quoniam ex com- munibus substantiis unio facta est; omnis autem substantia com- munis omnibus personis, quae sub ipsa continentur, et non est invenire particularem et propriatam naturam, id est substantiam, 60 quoniam necesse est eadem personas et homousias et alterusias dicere, et sanctam Trinitatem et homousiam et alterusiam secundum deitatem dicere. Eadem igitur natura et in unaquaque personarum consideratur, et, cum dicamus “naturam Verbi incarnatam esse”, secundum beatos Athanasiumque et Cyrillum deitatem dicimus 65 unitam esse carni. Unde, non possumus dicere quod natura Verbi passa sit; non enim passa est deitas in ipso. Dicimus autem humanam naturam passam esse in Christo. Quare, naturam Verbi dicentes, ipsum Verbum significamus; Verbum autem et communitatem sub- stantiae et proprietatem personae possidet.