The Earliest Latin Translation of Damascene's De Orthodoxa Fide III 1-8
in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 3-4 · September–December 1951
p. 65
edit. Lietzmann in Apollinaris von Laodicea und seine Schule I (Tuebingen 1904) 250; nihilominus iam a S. Cyrillo Alexandrino ut formula athanasiana citatur in Ad Regim. I 9 PG 76 1212A, Epist. 44 PG 77 224D et Epist. 46 ibid. 245A.
2-3 Quod . . . parti/baec verba ab AR ut ultima pbrasis capitis praecedentis rescripta sunt, et sic a Szigeti, baesitanter quidem, publici iuris facta sunt; revera buius capitis sexti tituli versio est, ut videre est PG 94 1001C. 4 communia/ergo addidit A . 7-8 particulare est numero/particulare est non est R; est non est A ; particulare est quod numero plura non est A . 9 praedicatur/praedicantur AR. 19 Sicut igitur/Sicut G; Sic igitur AR. 22 et (prima vice)/om. AR. 23 etiam et in humanatione/etiam et inhumanationem G; et in humanitate AR. 27 in corpore/corporaliter A , sub Vulgatae influxu. 28 indutus/AR; intuitus G, sed in margine vel indutus addidit G . quod/AR, quibus G. 29 sui/om. G. 30 nobis/om. AR. 32 incarnationi/incarnatione AGR. 41 pinguedini/pinguedinem AR. et carni/A et R , om. R . 44 proprium/proprius AR. 45 comitatur/commutatur AR. vult/A et R , est R . 51 seipso/seipsa AR. 52 ex/A et R , a R . ascendisse/A et R , om. R . 55-56 consedere/considere Szigeti. 59 particularem/particulare AR. 62 igitur natura et/natura G. 64 Athanasiumque et Cyrillum/A; Athanasius (sic) et Cyrillum G; Athanasium Cyrillumque R , Athanasium et Cyrillumque R . 65-67 Unde . . . Christo/om. G. 69 proprietatem/G; proprium AR.
[VII]
Anteesse quidem igitur, sine tempore et aeternaliter dicimus divinam Verbi personam, simplicem et incompositam, increatam, incorpoream, invisibilem, sine tactu, incircumscriptam, omnia habentem quaecumque habet Pater, sicut et ipsi homousion, sed generationis modo et paternae personae relatione differentem, seque perfecte habentem, nequaquam ex paterna plantatam personam; in ultimis autem diebus nec a paternis distantem sinibus incircumscripte exinanitam in utero sanctae Virginis, non seminative, nec susceptive, sicut novit et ipse, et in ea ipsius persona quae est ante saeculum subicere sibi carnem ex sanctissima Virgine. In omnibus quidem igitur et super omnia erat, et in utero sanctae Genetricis Dei existebat, sed in ipso actu incarnationis. Incarnatus igitur ex ipsa est, assumens dominatum nostrae conspersionis, carnem animatam anima rationali et intellectiva. Quare est ipsam personam realiter in carne esse, compositam autem ex duabus perfectis naturis, deitatisque et humanitatis, et ferre ipsam divinae Verbi Dei filiationis significativam et determinativam proprietatem, secundum quod differt et a Patre et [Spiritu; carnis quoque significativas et determinativas proprietates, secundum quod differt a Matre et] a reliquis hominibus. Ferre autem divinae naturae proprietates, secundum quas unitur Patri et Spiritui sancto, et quae sunt humanae naturae nota, secundum quae unitur Matrique et nobis. Amplius autem differt a Patre et a Spiritu sancto, et Matre et nobis, secundum quod est Deumque esse et hominem simul eundem. Hoc enim Christi maxime proprium et speciale cognoscimus. Quidnam igitur confitemur ipsum unum Filium Dei, et post humanitatem unum, et Filium hominis eundem, unum Christum, unum Dominum unigeni-