tracts: theological and ecclesiastical
p. 84
utpote Deus ex Deo, et lumen ex lumine, eandemque cum Genitore naturam habet.” Hist. ii. 23. Quo in loco, ut in illo Athanasii, notandum est, Theodoretum, cum videtur ipsum Nicaenorum Anathematismum citare, tamen omittere verba “ex alia hypostasi,” tanquam supervacanea, cum “ex alia usia,” jam memorasset.
Hoc autem Petavio et Bullo concedendum est, Semiarianos temporis progressu propius accessisse ad Catholicam fidem; ita ut non jure possimus illorum proferre confessionem an. 358, qua probemus quid an. 325 de Filii generatione sensissent. Quippe ex gremio Eusebianorum oriebatur schola quaedam et moribus et doctrina gravior, laudata autem ab Athanasio et Hilario; quam postea, Damaso Pontifice, relicta tandem haereticorum factione, ad fidem Petri magna ex parte constat confugisse. Qui homines quia “ex usia” confessi sint nondum Catholici, non ideo Eusebii illi duo idem tenuisse censendi sunt, neque Asterius, neque caeteri, qui ipso Patrum Nicaenorum tempore, tametsi haeretici, a simplici Arianorum vesania refugerunt. Esto igitur in dubio, ut Bulli causam oremus ultro, utrum Semiariani Nicaeni “ex usia” recepissent an non; tamen certumne est eos contra recepisse “ex hypostasi?” Minime sane; nam ipse Petavius, qui illis “ex usia” abjudicat, non voluit iisdem cum Bullo tribuere “ex hypostasi.” Quae cum ita sint, historia controversiae tandem relicta, ut Bullo minus commoda, ad testes veniendum est.
Ex his testibus Gelasius est auctoritate tenui, Anastasius posterioris aevi. Quod autem ex Amphilochio adducitur, satis habiturum esset ponderis, nisi Basilius, eidem