tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 85

conjunctissimus, idem testimonium, idque expressius, dedisset. In Basilium igitur, magnum certe auctorem, tota res recidit; et profecto si unius viri testimonio concedenda est diremptio quaestionis hujus, Basilium protinus sequamur; hypostasin et usiam inter se differre, dimissis argumentis, plena voce profiteamur. Sed nimirum uni viro, quanquam gravissimo, aliis adversantibus testibus, certe non est confidendum.

Primum illud est, ut supra commonstravimus, Athanasium et Hilarium, non quidem data opera, sed in disputationis cursu, ita de hypostasi et usia esse locutos, ut significarent vocabula ea unam rem, non duas, voluisse in Anathematismo. Nam commutant illa inter se; hypostasin omittunt; omissa autem, tamen Anathematismum tanquam omnibus numeris absolutum aestimant. Praeterea Hilarius in Fragm. ii. 27, cum velit Anathematismi verba latine vertere, “ex altera substantia vel essentia” scribit. Cujus simile fortasse est illud Eusebii in Epistola sua, “ex alia hypostasi et usia.” c. 7.

Haec sint praeludia quaedam, namque Athanasius, in Epistola sua ad Afros, ad vocem ipsam paene definiendam ex prop sito aggreditur; “Hypostasis est usia, neque aliam habet significationem, quam hoc ipsum quod est. Quod Hieremias vocat existentiam, cum dicit,” etc. § 4. Quamvis autem alibi loquitur de tribus hypostasibus, aliud illud est; nam quia hypostasis, numerali diserte addito, vult persona, non inde continuo perspicuum est quid tum velit, cum in singulari stat et in alio verborum contextu reperitur. Ego hoc verissimum esse puto, quando trium mentio est hypostasium, hypostasin personam velle; sed in