tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 83

arianis Ancyrae vel Sirmii lata essent, inter alia quae recte confiterentur, hoc esse testatur, “Non creatura est Filius genitus, sed a natura Patris indiscreta substantia est.” de Syn. 27.

Idem probatur, ni fallor, ex iis ipsis apud Epiphanium scriptis Semi-arianorum, quibus motus credit Petavius, illos haereticos “ex usia Patris” Filio denegasse. Subtilius aliquanto disputat, Semi-arianos tradidisse argutias quasdam de diversis, ut autumabant, actionibus (ἐνεργείαις) divinis, quorum una esset actio γεννητικὴ seu generativa, alia κτιστικὴ seu creatrix; unde colligerunt Filium esse, non ex usia, sed per actionem illam generativam, ἐξ ὁμοιότητος, ex similitudine Patris. At certe ea quae plane confitentur Semi-ariani in hac Confessione sua plus valent quam vult Petavius, et “ex usia” non obscure significant; viὸν ὅμοιον, dicunt, καὶ κατ' οὐσίαν ἐκ τοῦ πατρὸς, Haer. 73, p. 825. b. ὡς ἡ σοφία τοῦ σοφοῦ viὸς, οὐσία οὐσίας, p. 853. c. κατ' οὐσίαν viὸν τοῦ Θεοῦ καὶ πατρός. p. 854. c. ἐξ οὐσία ὁμοῦ καὶ οὐσία πατρὸς μονογενοῦς vioῦ. p. 858. d. Vid. quoque vocabulum γνήσιος ibid. et Athan. de Synod. 41, ut alia, quae iidem proferunt, praetereamus.

Quoc quidem in Collatione illa quoque patet, inter Semi-arianos et Anomoeos, Constantinopoli coram Constantio an. 360 habita, cum Semi-ariani, teste Theodoreto, non gravate confessi sunt etiam homouision illud Catholicorum, idcirco, quia jam confiterentur “ex usia.” Cum enim Anomoei homouision condemnatum vellent, Silvanus Tarsus, Semi-arianorum vir primarius, “Si Deus Verbum non est ex nihilo,” respondit, “neque creatum, neque alterius usiae, homouisius igitur est Deo qui ipsum genuit,