tracts: theological and ecclesiastical
p. 86
Anathematismo Nicaeno non legimus “tres hypostases,” sed “hypostasin vel usiam;” quemadmodum autem Athanasius, alibi de tribus hypostasibus locutus, tamen hypostasin in singulari sumptam usiam interpretatur (vid. e. g. Orat. iii. 66, iv. 1, f. 33 fin.) ita Patres quoque Nicaeni, “hypostasin” proferentes et usiam adjicientes, vocabula duo inter se non opposita, sed apposita voluerunt.
Non minus aperte, nec minore auctoritate loquitur Hieronymus: “Tota saecularium litterarum schola nihil aliud hypostasim nisi usiam novit.” Ep. xv. 4. Quid quod de tribus hypostasibus disputans in eadem Epistola, liberiora haec profert, quae non protulisset utique, si Patribus Nicaenis hypostasis “persona” sonuisset. “Si jubetis, condatur nova post Nicaenam fides; et similibus verbis cum Arianis confiteamur orthodoxi.” Certe si Basilius validus est testis ex una parte, non minus ex altera gravis est Athanasius, vehemens Hieronymus.
Basilius porro, non Caesariensis, sed Semi-arianus ex Ancyra, et alii ejus congregales, idem testantur apud Epiphanium: “Hanc hypostasin Patres usiam vocarunt.” Haer. 73, 12 fin. Cui suffragatur confessio illa quam Epistolae Sardicensi assutam invenimus: “unam esse hypostasin, quam ipsi haeretici usiam appellant.” Theod. Hist. ii. 6.
Sed occurretur forsitan, Hieronymum, Occidentalem virum, Basilium et Georgium Semi-arianos, non satis fidos in hac re esse auctores, sed prout sua ipsorum aut veritatis traditio, aut haereticus error ferebat, asseverantius quam consultius de sensu hypostasi esse testatos. Esto; at Magnus Basilius contra habuit ille quoque suos amicos,