tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 87

traditionem suam; si enim Occidens unam hypostasin praedicaverat, tres usias Semi-ariani, ita Orientales contra strenuos fuisse constat in trium hypostasium, unius usiae confessione.

Praeterea Socrates auctor est, disceptatum fuisse Alexandriae de hypostasi paulo ante Concilium Nicaenum, de qua tamen “ne verbum quidem fecit Concilium illud.” Hist. iii. 7, id quod aliter se habet, si inter hypostasin et usiam a Concilio distinctum est.

Concilium denique Alexandrinum an. 362 habitum, cum decerneret integrum esse hypostasin vel pro usia vel pro persona adhiberi, non solum eo ipso significavit, vocabulum illud adhuc relictum esse, ut aiunt, in Ecclesia, sed id apertissime declarat in Epistola sua. Si enim hypostasi sensum suum jam imposuisset Concilium Nicaenum, quid reliquum erat Alexandrinis nisi eum profiteri? Cujus argumenti vim ita intelligit Bullus, ut confugiat ad conjecturam, innovatum fuisse in “veteri vocabuli usu” illo ipso Concilii Sardicensis tempore, reclamantibus et Socrate, qui illum usum ante Concilium Nicaenum collocat, Hist. iii. 4, 5 et tabula Sardicensi, in qua unius hypostasis de trina ex traditione Catholica repetitur.

Ea quae adduximus saeculi quarti sunt testimonia; neque aliud sonant, etsi rariora, quae de eodem vocabulo in saeculis Ante-nicaenis traduntur. Socrates hic audiendus est: “Qui Graecam inter Graecos philosophiam tradiderunt, usiam quidem pluribus modis definierunt; hypostasis vero nullam prorsus mentionem fecerunt. Irenaeus quidam Grammaticus, in Lexico per ordinem litterarum digesto, quod Atticistes inscribitur, hanc vocem barbaram esse