tracts: theological and ecclesiastical
p. 88
affirmat. Neque enim apud quenquam veterum scriptorum eam reperiri; ac sicubi fortasse reperiatur, non eo sensu, quo nunc sumitur, usurpari. Etenim apud Sophoclem in Phacnice ea vox insidias significat; apud Menandrum vero condimenta, perinde ac siquis faecem vini in dolio subsidentem appellet hypostasin. Verum licet ab antiquis philosophis haec vox usurpata non fuerit, sciendum est tamen, recentiores ea frequenter usos fuisse pro usia.” Hist. iii. 7. Ex Ante-nicaenis, plurimus est Origenes in vocabulo hypostasis; idque, contextu verborum interprete, ut significetur “persona.” Loquitur porro de tribus hypostasibus; ut Dionysius quoque, ejus discipulus; et Eusebius, ita tamen ut hypostasin cum usia confundat; item Athanasius, ut supra dictum est, (Orig. in Joan. ii. 6, Dionys. ap. Basil. de Sp. S. n. 72. Euseb. ap. Socr. i. 23. Athan. In illud Omnia, 6); de duabus Patris et Filii, Origenes, Ammonius, Alexander, (Origen. in Cels. viii. 2. Ammon. ap. Caten. in Joan. x. 30. Alex. ap. Theod. i. 3, p. 740.) Quare videtur illa vox in Ecclesia catholica prius scholae cujusdam esse propria, nempe Alexandrinae: post autem exortas haereses, ne verborum ambiguitas fidelibus fraudi esset, ab Ecclesia ipsa ex scholis in suos usus esse conversa. Profecto, quod alte in mentibus Catholicorum jam inde ab Apostolis insedit, Tria
Hunc autem, cujus multae in catenis ad N. T. (ad S. Joannem praesertim) occurrunt symbolae, non esse Ammonium illum saeculi tertii, sed alium quendam saeculi quinti, ecclesiae Alexandrinae presbyterum et oeconomum, post Combefisium auguratur Fabricius, Bibl. Graec. t. v. pp. 714, 722, ed. 1796.