tracts: theological and ecclesiastical
p. 14
Notatu etiam dignum est, a Montefalconio in Monito suo Epistolae Encyclicae praefixo esse observatum, phrasim illam oi περὶ Εὐσέβιον non adhibitam esse ab Athanasio post Eusebii mortem; “Neque enim sequaces Eusebii jam defuncti usquam apud Athanasium oi περὶ Εὐσέβιον vocantur, sed κοινωνοὶ τῶν περὶ Εὐσέβιον vel κληρόνομοι τῆς ἀσεβείας τοῦ Εὐσεβίου.” t. i. p. 110. Jam hanc ipsam phrasin legimus in sectione 8 hujus Orationis quartae; unde sequitur, cum Eusebius discesserit e vivis an. 341, Oratio autem prima scripta fuerit circ. an. 358, illam saltem quartae Orationis particulam, quae phrasin oi περὶ Εὐσέβιον continet, ante Orationem primam auctoris in manibus fuisse.
Plura adhuc sunt quae in hac re possint offerri; nam sectiones 1-5, 9, 10, versantur in argumento plane suo, quod in reliquo libro nusquam attingitur. De μοναρχία tractant; verbo autem ἀρχὴ utuntur pro origine, ut in prioribus Orationibus moris est; cum idem usurpetur pro initio, sectionibus hujus libri 8, 25, 26, 27. Porro in disputatione §§ 30-36 singularis usus est epitheti θεῖος ad Christum adhibiti; vox quoque νοεῖν ejusdem loci propria est.
Quod porro singulare est in hoc libro, adeo ut vel stylo signum imprimat, argumentum autem idem non leve quod de serie quadam annotationum polemicarum nunc agimus, non de justo et simplici opere, frequentia illa est vocabulorum hujusmodi, πεὐστέον 2, e. ἰρωτητέον 3, f. 4, a. λεκτέον 4, init. 6, d. 10, a. ἰλεγκτέον 3, a. 4, e. ἔρεσθαι δίκαιον, καλόν etc. 11, d. 14, a. 23. b. Cujus generis sunt illa quoque, ἀκολουθήσει τὰ ἐν τοῖς ἔμπροσθεν ἀτοπα εἰρημένα,