tracts: theological and ecclesiastical
p. 15
e. g. 2, e. 4, e. 4 fin. 15 init. 25, b. 26 init. quibuscum conferamus elegantiorem periodi cursum, Orat. ii. 24, b. καλὸν αὐτὸν ἔρεσθαι καὶ τοῦτο, ἵν' ἔτι μᾶλλον ὁ ἔλεγχος, κ.τ.λ. ejusmodi sunt etiam τὸ δ' αὐτὸ δὲ καὶ περὶ δυνάμεως, § 3; quae omnia Aristotelem sapiunt, non Athanasium. Videsis etiam locos Scripturae sacrae abrupte propositos ut materiem disputandi, ut in §§ 1, 5, 9, et 31.
Aristotelem etiam agit in hoc libro sanctissimus Doctor in effatis suis theologicis proferendis; e. g. εἰ ἄγονος καὶ ἀνενέργητος ὁ Θεὸς, 4 fin. τὸ ἔκ τινος ὑπάρχου υἱός ἐστιν ἐκείνου, 15, c. οὐδὲν ἓν πρὸς τὸν πατέρα, εἰ μὴ τὸ ἐξ αὐτοῦ. 17, d. ὧν οὐκ ἔστιν εἰς τὰς καρδίας ὁ υἱὸς, τούτων οὐδὲ πατὴρ ὁ Θεός. 22, b. εἰ μὴ υἱὸς, οὐδὲ λόγος' εἰ μὴ λόγος, οὐδὲ υἱός. 24 fin.
4. Ulterius nunc progrediendum est; liquet enim Athanasium hoc in libro non raro innuere se non doctrinam solum haereticorum percellere, sed haereticos ipsos; tamen de nominibus tacet; quod contra fit in Ariana sua controversia, ubi liberrime loquitur de Ario, de Eusebio, de Asterio, et aliis ejusdem sectae. Hic contra, licet occurrant certe oi ἀπὸ τοῦ Σαμοσάτεως, et κατὰ Σαβέλλιον, adversarii plerumque anonymi, unus aut plures, in campum descendunt, vel potius illabuntur; ut colligi potest ex φατὲ 9 init. πίπτουσι 11 init. ὑπέλαβε 13 init. αὐτὸν τοιαῦτα λέγοντα 14, a. oi τοῦτο λέγοντες 15 init. κατ' αὐτοὺς 21 init. κατ' ἐκείνους 22, c. Vid. etiam 8, c. 13, c. 20 init. 23, c. 24, a. 25, b. 28 init. Jam si acer ille accusatorius stylus huic libro abest, in hac re saltem, si non in alia, a praecedentibus tribus differt, in quibus illa oratoris vis et fervor animi praecipue cernitur; quid