tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 32

de quibus loquitur Athanasius, vid. § 12 passim, § 2 init. etc. § 4, e.

(7) Eosdem incusat Athanasius, (nisi vellent esse meri Sabelliani,) quod necessario tenerent attributa Dei esse res quasdam per se subsistentes in divina natura, quae proinde σύνθετος esset: at hoc ipsum deducit Eusebius ex doctrina Marcelli. Athanasius: κατὰ τοῦτο ἡ θεία μονὰς σύνθετος φανήσεται, τεμνομένη εἰς οὐσίαν καὶ συμβεβηκός. § 2. Eusebius: σύνθετον ὥσπερ εἰσῆγεν τὸν Θεὸν, οὐσίαν αὐτὸν ὑποτιθέμενος δίχα λόγου, συμβεβηκὸς δὲ τῇ οὐσία τὸν λόγον. p. 121, vid. p. 149, d. Iterum Athanasius: εἰ τοῦτο, πάτηρ μὲν ὅτε σοφὸς, ὑἱὸς δὲ ὅτε σοφία* ἀλλὰ μὴ ὡς ποιότης τις ταῦτα ἐν τῷ Θεῷ. § 2. Iterum Eusebius: εἰ δ' ἓν καὶ ταὐτὸν ἦν ὁ Θεὸς καὶ ἡ ἐν ταῖς παροιμίας σοφία, ἔξις οὖσα σοφὴ ἐν αὐτῷ νοουμένη, καθὸ σοφὸς ὁ Θεὸς, τί ἐκώλυεν, κ.τ.λ. p. 150, b.

(8) Teste Eusebio, Marcellus, dogma suum insinuans, professus est sibi praecipue cordi esse monarchiae dogma, p. 109, b. quod quidem dogma Athanasius contra, disputationis suae statim principio, confirmat illaesum prorsus esse et securum in doctrina catholicorum.

(9) Celebre est Marcelli dogma illud de regno Christi ad tempus duraturo, ab initiis quibusdam orto, finem tandem habituro: haereticorum autem, quos urget Athanasius, haud absimile est illud § 8, quod Filio et existendi et regnandi initium videntur assignasse.

(10) Verbum esse Filium etc. in Veteri Testamento negat Marcellus apud Eusebium p. 131, b. pp. 83-101, pp. 134-140; negant haeretici apud Athanasium, §§ 23-29.