tracts: theological and ecclesiastical
p. 39
Melitonis autem opus, περὶ ἐνσωράτου Θεοῦ severius notat, (in Genes. Fragm. t. 2, p. 25,) quasi Deum esse materialem docuerit, vid. etiam de Orat. 23. Illa Platonicorum quoque admiratio, quae in Origene cernitur, eodem spectat, cum philosophi istius sectae, quo Deum simplicissimum et perfectissimum esse traderent, soliti sint illum appellare ὑπερούσιον.
Profecto a Plotino Deus appellatur, “origo existentiae et praestantior usia.” 5 Ennead. v. 11, quia “supereminens omnia est, at non illa, sed causa illorum.” ibid. c. ult. Quod docuerunt porro materialistae de necessitate physica, in causa fuit cur Plotinus Dei energiam et voluntatem diceret ejus esse usiam, 6 Enn. viii. 13. Origenes quoque, “Neque enim usiae particeps est Deus, participes enim facit potius, quam ipse est particeps.” Contr. Cels. vi. 64. Hinc vox ὑπερούσιον de Deo usurpatur ab Areopagita, de div. nom. i. 2, et a Maximo Confessore; qui “οὐσία,” scribit, “improprie de Deo dicitur, nam ὑπερούσιος est.” in Areopag. de div. nom. v. init. Vid. etiam Damasc. Fid. Orth. i. 4 et 8, pp. 137, 147. Gregorium Naz. quoque, qui Deum augurat esse ὑπὲρ τὴν οὐσίαν. Orat. vi. 12. Et Constantinum ad Sanct. Coet. 9.
Origenes sane in Joan. t. 20, 16, eo usque progreditur, ut verba reprehendat ἐκ τῆς οὐσίας τοῦ πατρὸς γεγεννῆσθαι τὸν ὑίον; sed ob hanc plane rem, quia arbitratur, perperam quidem, formulam istiusmodi μείωσιν quandam inferre in notionem Dei.
Jam Arianis certe usitatissimum fuit, eo nomine postulare homoission, quasi, Gnosticorum et Manichaeorum more, immaterialitati divinae injuriam fecerit.