tracts: theological and ecclesiastical
p. 40
Et Dionysium Alexandriae Episcopum constat primo horruisse aliquantum hoc vocabulum, tum solum fidenter illud enunciantem et confitentem, cum eum Pontifex Romanus ad id hortatus esset.
Neque illud omittendum est, quod circa idem tempus cum habebantur Concilia Antiochiae contra Paulum, illam orbis Christianae partem invaserat Manichaeorum haeresis; quae, utpote verbo homouision usa in theologia sua, idque materiali sensu, non immerito Patribus metum incuteret, ne vox, in se sanctissima et praeclarissima, illo tempore catholico dogmati parum esset profutura.
(5) Quibus perspectis, forsitan expediri poterit ille nodus in historia Patrum Antiochenorum, quod Athanasius, Basilius, Hilarius, upa consentientes de verbo homouision ab illis Patribus improbato, quare improbatum fuerit, inter se non consentiunt. Scilicet, cum usia, ut a Petavio dictum est, de Trin. iv. 1, in philosophorum scholis, quod unum est et individuum tunc temporis significaret, cognata vox homouision, de Sanctissima Trinitate usurpata, illis qui a theologia sua mysteria excludebant, alterutrum de duobus erroribus secum ferre videbatur. Nam si verbum illud materiale quid innueret, id jam haeresis erat; si vero immateriale, continuo fieri non poterat, quin illae duae Personae plane essent, non duae ullatenus, scd omnimodo unum. Quare significaturum esset tandem aut Patris partem (μέρος ὁμοούσιον) esse Filium, sicut volebant Manichaei, aut Patrem esse Filium, sicut Sabelliani. Paulus igitur in Patres Antiochiae congregatos hoc fere usus est dilemmate: “Nisi vocabulum vestrum Manichaeorum est, quod vos negatis, certe Sa-