tracts: theological and ecclesiastical
p. 41
bellianismum sonat, id quod ego libenter suscipio;” unde et verum erit, quod Athanasius narrat, Paulum dixisse: “ Si homouisius est Christus, tres sunt substantiae in deitate,” et verum quod Hilarius, “ Homouision Samosatenus confessus est.” Subduxerunt itaque Patres voculam, ne illam sophista aut de haeresi postularet Manichaeorum, aut in Sabellianam vindicaret.
2. Legimus etiam in Ecthesi, μετὰ τῆς θεότητος ὦν κατὰ σάρκα ὁμούσιος ἡμῖν.
Multa sunt et gravia, cur credamus, formulam illam ὁμούσιον ἡμῖν temporibus esse tribuendam et Antiocheno Concilio, et fortasse Nicaeno, posterioribus.
(1) Si Waterlandio credendum est, aetatem Symboli Quicunque eruenti, ὁμούσιον ἡμῖν pauci tantum ante Eutychen conceptis verbis tradiderunt, post autem plurimi. Exempli causa, provocat vir doctus ad confessionem Turribii Hispani an. 447; Flaviani Constantinopolitani et Leonis Papae an. 449; Concilii Chalcedonensis an. 451; Felicis III. an. 485; Anastasii II. an. 496; Ecclesiae Alexandrinae eodem anno; necnon Hormisdae, Ecclesiarum Syriae, Fulgentii, Justiniani, Joannis II. et Pelagii I. in saeculo sexto. “ In quibus singulis,” inquit, “ aut unius natura dogma est reprobatum, aut duarum comprobatum, aut τὸ ὁμούσιον ἡμῖν sancitum; quos quidem articulos frustra quaesiveris in Symbolo Quicunque.” Opp. t. 4, p. 247. Eodem autem argumento, quo Symbolum Quicunque, verba ὁμούσιον ἡμῖν omittens, collocatur ante Eutychen, Ecthesis haec Ephesina, iisdem usa, post Eutychen collocabitur.
(2) Illud ipsum, quod ὁμούσιον ἡμῖν est ab Eutyche