tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 42

repudiatum, indicio est hanc formulam non usurpatam esse ab Ecclesia in confessionibus suis, ante Eutychen; namque id haereticorum proprium est, Catholicae traditionis illos articulos respuere, quae hactenus sunt fidelium tantummodo mentibus, non publicis monumentis, mandata. “Usque ad hodiernum diem,” contendit haeresiarcha in Concilio Constantinopolitano, “non dixi corpus Domini et Dei nostri esse ὁμοούσιον ἡμῖν; confiteor autem Sanctam Virginem esse ὁμοούσιον ἡμῖν, ex qua Deus noster est incarnatus.” Hard. Conc. t. 2, p. 164; 5. Scilicet in quaestionem venerat, utrum formula quaedam reciperetur necne, quae, cum apprime esset utilis ad nascentem haeresin opprimendam, adhuc tamen privati solummodo fuisset juris et in certis ut plurimum locis usitata. Idem accidisse cernimus in vocabulo φύσις, quod eo plausibilius rejecerunt Eutychiani, quia rarius adhibitum fuisset in scriptis Patrum, tum cum in controversiam vocaretur. De ὑπόστασις, quae vox alteri erit exemplo hujusce rei, post dicendum erit.

(3) Occurretur forsitan a quibusdam dicentibus, articulum hunc ὁμοούσιον ἡμῖν sancitum esse ab Ecclesia cum Apollinaristis confligente; qui, teste Athanasio ad Epict. 2, Christi corpus Divinitati consubstantiale esse jactabant. Concedo utique; sed cum Apollinaristae dogma ipsi suum brevi deseruerint, (Epiph. Haer. 77, 25,) non necesse habuit Ecclesia tesseram aliquam fidei contra perfidiam eorum proferri. Ambae quippe Apollinaristarum sectae videntur inter se consensisse in articulo ὁμοούσιον ἡμῖν verbo tenus recipiendo, id solum exagitantes, utrum de carne Domini jam cum Divinitate unita posset ille prae-