tracts: theological and ecclesiastical
p. 43
dicari, necne; vid. Leont. de Fraud. Apollin. ap. P. Col. Bibl. t. 6, part. 1. Attamen occurrit certe formula illa in confessione Joannis Antiocheni, circ. an. 431. Rustic. contra Aceph. ibid. t. 6, p. 2, p. 799, et alibi, ut credo; ea vero non amplius 21 annis antecessit Concilio Chalcedonensi, a quo inter formulas Ecclesiae illa ὁμοούσιον ἡμῖν recepta est.
(4) Eninvero contra Apollinaristarum ὁμοούσιον θεότητι usitatius est in scriptis Patrum, non ὁμοούσιον ἡμῖν, sed ὁμοούσιον Μαρία. Scilicet Amphilochius, quasi summam rei explicans, “Apparet certe,” scribit, “sanctos Patres dixisse, Filium esse consubstantialem Patri secundum divinitatem, et consubstantialem Matri secundum humanitatem.” ap. Phot. Bibl. p. 789. Proclus, non ὁμοούσιον, sed ὁμόφυλον scribit, adjecto tamen “Virgine,” non “nobis;” τῷ πατρὶ κατὰ τὴν θεότητα ὁμοούσιος, οὐτως ὁ αὐτὸς καὶ τῇ παρθένῳ κατὰ τὴν σάρκα ὁμόφυλος. ad Arm. p. 618, circ. init. ed. 1630. Vid. quoque p. 613, fin. p. 618. Saepius ὁμοούσιον adhibens Proclus in theologia explicanda, hic non adhibet in oeconomia. Athanasius quoque: τὸν ἡνώμενον πατρὶ κατὰ πνεῦμα, ἡμῖν δε κατὰ σάρκα. ap. Theod. Eran. ii. p. 139. Alibi: οὐκ ἐκ Μαρίας, ἀλλ’ ἐκ τῆς ἑαυτοῦ οὐσίας σῶμα. ad Epict. 2. Vid. quoque verba ὁμογειὴς et ὁμοούσιος inter se opposita, de Sent. Dion. 10. Eandem rem exprimit τέλειος ἄνθρωπος, e. g. Procl. ad Arm. p. 613, quam quidem phrasin, ab Apollinare rejectam, Eutyches recepit. Concil. t. 2, p. 157. Leon. Epist. 21.
Contra ab Eustathio an. 325 certe dictum est, Christi animam esse ταῖς ψυχαῖς τῶν ἀνθρώπων ὁμοούσιον, ώσπερ καὶ ἡ σὰρξ ὁμοούσιος τῇ τῶν ἀνθρώπων σαρκί. Ap. Theod. Eran. i. p. 56, et ab Ambrosio ibid. p. 139. ὁμοούσιον τῷ