tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 44

πατρὶ κατὰ τὴν θεότητα, καὶ ὁμοούσιον ἡμῖν κατὰ τὴν ἀνθρωπότητα; (vid. quoque Leont. Contr. Nest. et Eutych. Bibl. Col. p. 977,) quod mirabile sane erit si ab Ambrosio scriptum est, at sancto Doctori paene abjudicatur a Maurinis, Opp. tom. 2, p. 729. Quid quod Leontium hunc, in cujus opere occurrit, alium esse atque auctorem illum qui scripserit de sectis, Coustantii judicium est, Append. Epist. Pont. Rom. p. 79, eo autem nomine (quod ad rem nostram facit) quia minus “accuratus” scriptor esset. Attamen videas aliud specimen ejusdem formulae in Theophilo ap. Theod. Eran. ii. p. 154.

(5) Neque illud leve est, quod, cum scriptoribus ὁμοούσιον ἡμῖν proferentibus vox οὐσία pro φύσις sive γένος sumatur, ita ut ὁμοούσιον valeat ὁμόφυλον, sensus contra ὁμοουσίον patribus Antiochenis saeculi tertii videtur esse ille quem fert in formula ὁμοούσιος πατρί; nempe ut individuum, non speciem, significet; quod quidem, ut jam vidimus, Paulus pro concesso habet in sophismate suo contra illos Patres torquendo. Quod adeo receptum fuit illis temporibus, ut Hippolytus tantum non diserte neget homines esse inter se unius substantiae vel οὐσίας; rogat enim, μὴ πάντες ἐν σῶμά ἐσμεν κατὰ τὴν οὐσίαν; Contr. Noet. 7. Malchion quoque, in illa ipsa cum Paulo dimicatione, haeresiarcham incusat quod non teneret οὐσιῶσθαι ἐν τῷ ὅλῳ σωτῆρι τὸν υἱὸν τὸν μονογενῆ. Routh, Relliqu. t. ii. p. 476. Africanus porro confitetur, οὐσίαν ὅλην οὐσιωθεὶς, ἀνθρωπος λέγεται. ibid. p. 125. Quinimo Athanasius ipse videtur uti verbo οὐσία simpliciter de divinitate Verbi, numquam, quantum scio, de humanitate ab eo assumpta. Vid. Orat. i. 45, 57 fin. 59 init. 60 init.