tracts: theological and ecclesiastical
p. 45
62, 64 fin. ; ii. 18 init. ; iii. 45 init. etc. Inducit autem, quasi inter se contraria, oὐσίαν et ἀνθρώπινον Verbi, Orat. i. 41. oὐσίαν et ἀνθρώπότητα, iii. 34 init. Sed hac de re plura possent dici, quam hujus disputationis ratio ferret.
(6) Accedit quod Epistola extat quaedam a Patribus Antiochenis, vel quibusdam ex illis, scripta; quae, de Incarnatione disputans, verbis utitur plane similibus verborum saeculi tertii, plane dissimilibus corum quae in Ecthesi Ephesina reperiuntur. Mentionem scilicet facit de Filio “incarnato” et “facto homine,” de “corpore ejus ex Virgine sumpto,” de “homine ex semine David,” de “participatione carnis et sanguinis.” Routh, Rell. t. 2, p. 473. Atque haec de formula ὁμοούσιος ἡμῖν, Apollinaris, vel potius Eutychis aevo, primum in fidei confessiones recepta.
3. Haec quoque notanda sunt in Ecthesi: ἐν πρόσωπον σύνθετον ἐκ θεότητος οὐρανίου καὶ ἀνθρώπείας σαρκός.
Verbum σύνθετον, latine compositum, reperitur in fragmento quod extat disputationis Malchionis cum Paulo in Concilio Antiocheno, Routh, Relliqu. t. 2, p. 476; at πρόσωπον, sumptum pro antitheto, quod vocant, duarum naturarum, ad seriorem aetatem referendum est.
Concedendum sane est personae vocabulum reperiri in Tertulliano, idque de duabus Christi naturis disputante. adv. Prax. 27. Hoc tamen fere ἀπαξ λεγόμενον est; quamquam Novatianus certe, cui cum Tertulliano magna est necessitudo, loquitur de Trin. 21, de “regula circa personam Christi.” Sed usurpat ille auctor Christi nomen passim in opere suo, non pro Filio Incarnato, sed simpli-