tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 51

saeculo theologo posse imprudenter excidere. Vid. quoque Cyril. Alex. Dial. v. p. 554.

Quapropter ab eodem Cyrillo, in quarto anathematismo suo, adhibita est vox hypostasis; εί τις προσώποις δυσὶ, ἠγοῦν ὑποστάσεσι, etc. quo quid vellet πρόσωπον clarius efferretur. Vid. quoque diligentiam Vincentii Lerinensis in hac re Comm. 14.

(4) Accedit quod mirum quantum distant ea, quae de antiquorum dictis narrantur a scriptoribus serioris aevi, ab iis ipsis eorum dictis, si quando casu temporum hodie ad nos pervenerint; hic scilicet notiones, justas quidem, sed illas nudas reperimus, illic notiones easdem certis verborum formulis vestitas; ita ut ipsa locorum collatio demonstret illas formulas non pertinere ad vetustatem. E. g. Ab Ephraëmio Antiocheno accepimus Petrum Alexandrinum, Chrysostomum, Basilium, Nazianzenum, et alios docuisse “duarum naturarum unionem, unam hypostasin, unamque personam.” ap. Phot. cod. 229, p. 805-7. Optime vero; quis dubitet sanctissimos viros in gravissima materia Catholicas enunciasse sententias? Sed aliud est loqui catholice, prorsus aliud uti iis vocabulis quibus catholici hoc tempore utuntur, quae quidem non erant necessaria, non erant in ecclesiastico usu, donec irrepsisset haereticorum fraus, donec periclitaretur fidelium salus. Jam si Chrysostomum, quem Ephraëmius laudat, adeamus, invenerimus ἔνωσις, συνάφεια, ἔν ὁ Θεὸς λόγος καὶ ἡ σὰρξ, vix autem ea verba quibus illas notiones Ephraëmius vestit; in Gregorii Epistola ad Cledonium, ad quam idem auctor provocat, ne semel quidem verbum persona; in iis autem quae extant Petri legimus hujusmodi, σὰρξ