tracts: theological and ecclesiastical
p. 52
γενόμενος οὐκ ἀπελείφθη τῆς θεότητος· γέγονεν ἐν μητρῷ τῆς παρθένου σάρξ. Θεὸς ἦν φύσει καὶ γέγονεν ἄνθρωπος φύσει. Routh, Rell. t. 3, p. 344-346.
Maximus quoque Confessor sic interpretatur Gregorium Nazianzenum: “Hoc sane, ut puto, magnus quoque Gregorius Theologus dicere videtur ea magna Oratione Apologetica, dum ait, ‘Unum ex ambobus, et ambo per unum:’ quasi diceret, quemadmodum enim ex ambobus, (hoc est, ex duabus naturis,) unum (velut totum ex partibus secundum hypostasis rationem,) sic et per unum (hypostasis ratione ut totum,) ambo (partes naturae ratione, hoc est, duo.”) Opp. t. 2, p. 282.
Profecto quod in hujusmodi locis immutatur a commentatoribus suspecta facit excerpta illa ex operibus Patrum, quae in aliam linguam reddita ad nos veniunt; ut Ambrosianum illud Leontii; eo magis quia in versionibus latinis, quae solent Graecorum Patrum textum comitari, verborum formulis reipsa occurrimus aliquando, contra Graecitatis fidem, injuria intrusis, non malo quidem animo, sed quo sensus evidentior fiat.
(5) Hoc quoque, ut arbitror, ostendi potest, scilicet, prout scripta de hac re, quondam antiquorum alicui assignata, eidem decursu temporis a criticis abjudicentur, ita probabile fieri vocabulum πρόσωπον hic aut illic iniis reperiri. Quod in loco Ambrosii cernitur, jam bis citato; at major hic est materies dicendi, quam quae juste a nobis possit tractari. Alteri tamen exemplo sit, quod exhibet Athanasius. Abesse vocabulum πρόσωπον, theologorum sensu intellectum, a magni Doctoris operibus jam diximus; nunc divertamus ad fragmentum quoddam, in fine tomi prioris