tracts: theological and ecclesiastical
p. 53
Maurini p. 1279 positum. “Olet quidpiam peregrinum,” monet Montefalconius; “et videtur maxime sub finem Eutychianorum haeresin impugnare;” ecce autem in eo vocabulum πρόσωπον. Tum, adeatur ad Epistolam, ad Dionysium quendam scriptam, Julio autem Pontifici perperam tributam; en tibi vocabulum πρόσωπον, n. 2; vid. Coustant. Epp. Rom. Pontif. Append. p. 62. Idem porro reperitur in ἐκθέσει illa τῆς κατὰ μέρος πίστεως, olim Gregorio Neocaesariensi, uni ex Patribus Antiochenis, ab Eulogio autem (ap. Phot. cod. 230, p. 846) Apollinaristis assignata. Reperitur idem apud Sermonem quendam “in S. Thomam,” a Concilio sexto laudatum ut opus Chrysostomi, a Montefalconio autem rejectum, a Tillemontio Edesseno auctori an. 402 tributum, (ed. Maur. tom. 8, part. 2, p. 14.) Hic autem obiter dictum velim, celebrem illam Epistolam Chrysostomi ad Caesarium, de qua tantae motae sunt lites in controversia sanctissimae Eucharistiae, vocabulum πρόσωπον continere; quod de Hippolyti quoque Contra Beronem et Helicem dici potest, si decet de fragmentis illius operis strictim loqui.
(6) Liceat hic apponi locos quosdam antiquiorum Patrum, in quibus vocabulum illud offendimus.
In Epistolis Apollinaristarum inter se dimicantium, an. 381, ap. Leont. Bibl. Col. t. 6, p. 1033, b. p. 1037, b. p. 1039, b. ubi etiam occurrit ἐμοούσιον ἡμῖν.
In Apollinaris loco quodam ap. Theod. Eran. ii. p. 173.
In loco auctoris cujusdam adversus Arianos, quem vocat Sirmondus “antiquissimum.” Sirm. Opp. t. 1, p. 223.
In fragmento Athanasii, nempe ut citatur ab Euthymio apud Petav. Incarn. iii. 15, not. 19.