tracts: theological and ecclesiastical
p. 54
In Gregorii Nyssen. Antirrhet. contra Apollinarem, 35.
Vid. quoque ap. Damasc. contr. Jacob. tom. i. p. 424.
In loco Amphilochii apud Damasc. ibid. et ap. Anast. Hodeg. 10, p. 162, et ap. Ephraëm, ap. Phot. p. 828.
In Ambrosii loco graece reddito ap. Phot. p. 805.
In Isidori Pelusiotae Ep. i. 360, p. 94.
In Symbolo Pelagii an. 418, ap. August. Opp. t. 12, p. 210.
In Procli Epist. ad Armenos, p. 613.
(7) Finem tandem disputandi facientibus forsitan occurretur nobis, Pauli ipsius Samosateni haeresin fuisse Nestorianae similem; quid autem credibilius, quam Patres Antiochenos, quomodo Hippolytus quadraginta ante annos usus esset vocabulum πρόσωπον in theologia contra Noetum, ita ipsos quoque idem adhibuisse contra Paulum in oeconomia tractanda? At non constat Paulum revera praecisse Nestorio doctrina sua; quamquam ex Athan. Orat. iv. 30 colligi fortasse potest, sectatores ejus tandem a Nestoriana perfidia non longe abfuisse. Nam si ex actis Antiochenis, quatenus hodie extant, judicandum est, doctrinam effudit Paulus fere hujusmodi:—Filium exstitisse, ante adventum suum in carne, solum in praescientia divina, Routh, Rell. tom. 2, p. 466; si quis doceret secus, eum duos deos praedicare, p. 467; Filium, ante adventum in carne, fuisse, aut instrumentum quiddam, aut saltem attributum solum, p. 469; humanitatem ejus non ita esse unitam divinitati ut aliter esse non posset, p. 473. Verbum et Christum non unum esse et eundem, p. 474. Sapientiam in Christo esse, sicut in Prophetis, verum abundantius, tamquam in templo; eum autem qui apparuisset, non esse Sapientiam, p. 475; denique, ut summa