tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 60

ut non neget tamen illos dixisse, improprie certe, sed aliquo modo, Filium in tempore fuisse genitum. Exceptio autem quam profert hujusmodi est:—plures scilicet eos Patres docuisse Verbi generationes, tropicas illas quidem, sed quae verae generationis typi essent et adumbrationes; quales sunt ejus resurrectio a mortuis, item nativitas ex Maria; qualis porro, de qua agendum est, missio ejus a Patre et processio, cum res universae creandae essent. Hinc non gravate concedit dictum quoddam fuisse Catholicorum, si non Catholicum dogma, tum ante Concilium Nicaeae habitum tum post, “ Verbum exstitisse antequam gigneretur;” cujus rei inter alia in testimonium adhibet verba Anathematismi, quorum interpretationem in nos hic suscepimus. Contendit enim Patres Nicaenos eo ipso quod condemnarent eos .“ qui dicerent Verbum non exstitisse ante generationem suam,” liquido comprobasse contra istam formulam, “ Verbum ante generationem suam exstitisse.” Nullus dubitat, ut ipsius verbi utar, “ quin hoc pronunciatum Arianorum oppositum fuerit catholicorum istorum sententiae qui docerent Filium quidem paulo ante conditum mundum inexplicabili quodam modo ex Patre progressum fuisse ad constituendum universa.” Def. N. F. iii. 9, § 2.

Haec sane de hac Anathematismi Nicaeni clausula argute nimis dicta sunt, et turbant verborum sensum alioqui simplicem et luculentum. Nam procul dubio in illa formula Arianorum, quae a Patribus percellitur, continetur contra argumentum ex absurdo, quod vocant, desumptum; cum ex ipsa vi vocabuli genitus confici crederent haeretici, Christum existendi initium habuisse.