tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 61

Confirmabant enim (quasi id inficiari quenquam jam fuerit ipsis verbis sibi discrepare) Filium non exstitisse priusquam gigneretur; alioqui non esset Filius.

Quod interest inter explicationem hanc et illam Bulli, in hoc vertitur;—utrum verba ista Arianorum, “priusquam gigneretur non erat,” sint simplex propositio categorica, an argumentum; sint negatio propositionis ei contrariae, “erat priusquam gigneretur,” id quod Bullo placuit; an potius, ut nobis videtur, γνώμη quaedam, quam Aristoteles vocat, ἐνθυμηματικὴ, propositio rationem suam secum ferens, in qua, assumpta, non affirmata, contrariae propositionis vanitate, recta impetitur aliud quiddam, nempe Filium ab acternitate exstitisse. Arbitratur contra Bullus, et Patres Nicaenos et Arianos apertis oculis contemplatos esse propositionem hanc, “exstitisse Filium antequam gigneretur,” de hac certamen inter se instituisse: negasse Arianos, et Catholicos, aut affirmasse, aut saltem permisisse. Profecto ne unum quidem Catholicum virum unquam eam emisisse sententiam non dixerim; affirmasse autem eandem Patres Nicaenos prorsus nego.

1. Primum percurrendum erit ad pristinum illud jurgium, quod nascentem haeresin subito Ecclesiae ostentabat, ut a Socrate narratum est. Testatur enim scriptor ille, Alexandrum, de mysterio Sanctissimae Trinitatis inter suos disputantem, interpellasse Arium, qui fortiter diceret, (1) si Filium genuerit Pater, ergo genitum habere existendi initium; (2) ergo fuisse quando Filius Dei non esset; (3) ergo eundem subsistentiam suam ex nihilo habere. Socr. i. 5. Quibus e contrario jam collocabimus Anathematismi Nicaeni clausulas; “Illos vero qui dicunt, (1) fuit