tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 62

aliquando cum non esset, et (2) antequam gigneretur non erat, et (3) ex nihilo factus est, etc. etc. . . , anathematizat Catholica Ecclesia.” Quarum cum duae plenissime respondeant duabus ab Ario in Alexandrum conjectis, cui dubium esse potest, tertiam quoque respondere tertiae? id est, “antequam gigneretur non erat” idem velle atque illud “si Filium genuerit Pater, habet genitus existendi initium;” id quod nos contra Bullum contendimus. Haereseos initia non fefellit posterior cursus, namque hic, ut diximus, ipse cardo fuit totius controversiae, nempe utrum Filius, quia Filius, fuerit necne necessaria lege junior aetate Patre suo. At ubinam contra in historia Concilii Nicaeni inveneris mentionem ullam illius propositionis, cui credit Bullus ab Arianis esse reclamatum, “Filium scilicet esse prius quam gigneretur?” Sentit angustias suas vir perspicacissimus, cum ad verba quaedam appellat Arianorum in Epistola illorum ad Alexandrum missa, in qua perstringunt haeretici illos qui dicerent “eum qui prius erat, postea genitum esse aut creatum in Filium.” Athan. de Syn. 16, quos vult Bullus quosdam esse Catholicos. Hos autem credo non esse Catholicos, sed potius sectatores Marcelli et Photini, ut conjicere licet, cum ex Euseb. Eccles. Theol. i. 1, ii. 9, p. 114, b. Contr. Marcell. ii. 3, tum praesertim ex Anathematismo Eusebianorum in Confessione sua quinta, sive Macrosticho, ubi ita loquuntur; “Execramur eos qui illum simplex (ψιλόν) Dei Verbum non subsistens appellant, Christum autem ipsum et Filium Dei non fuisse ante saecula contendunt, sed eo tempore ex quo carnem nostram ex Virgine assumpsit; hujusmodi sunt sectatores Marcelli et Scotini