tracts: theological and ecclesiastical
p. 63
(Photini) Ancyrogalatarum.” Athan. de Syn. 26. Quare fortasse non Catholicos, sed Marcellum et suos respicit Epistola illa Arianorum ad Alexandrum; quod quidem inde confirmatur, quia illo ipso tempore Marcellum Asterius Sophista, Arianorum antesignanus, scriptis suis lacessebat.
2. Notandum praeterea est, alias quoque Arianorum formulas, decantatas illas quidem, in quibus summa haereseos posita est, ut captiosissimos homines decuit, vim quamdam habere enthymematicam. Cujusmodi sunt, “ Qui est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset? ” et “ Unumne est non-factum an duo? ” Athan. Orat. i. 22, et interrogatio illa de “ mutabili, ” quam, cum locum habet in Anathematismo Nicaeno, ita exponit Athanasius: “ Num libero praeditus arbitrio est, an non? an voluntate pro sui arbitrii libertate bonus est, et, si velit, potest mutari, cum mutabilis sit natura; an, ut lapis et lignum, liberam non habet voluntatem in utramque partem se movendi et vergendi? ” Athan. Orat. i. 35. Scilicet voluerunt haeretici, liberum, quod vocant, arbitrium oportere necessitate quadam ita proprium esse Christi, ut aliter esse non potuerit quin absurdum quid subsequeretur; ex quo conficeretur illum in numero esse creatorum.
3. In Orat. i. § 32, scribit Athanasius ἀγένντον illud sive non-factum serius esse suppositum ab Arianis in locum priorum suarum captionum: “ Cum jam non sit eis integrum his uti vocibus, e nihilo est, ’ non fuit antequam gigneretur, ’ vocabulum non-facti, etc. cogitaverunt, ut, cum apud simpliciores Filium factum esse dicunt, eadem