tracts: theological and ecclesiastical
p. 64
rursus illa significent vocabula, nempe, ‘ex nihilo est,’ ‘aliquando non fuit.’” Quo in loco quamvis non disertis verbis dicat “Non-factum unumne an duo ?” pro “Antequam gigneretur non erat” esse substitutum, tamen probabile est certe illum hoc voluisse. Atqui constat formula non-factum vel ἀγένητον, ut ea quae jam diximus aliis verbis proferamus, hoc innui, “Nisi duo sint non-facta vel dii, Christus, utpote factus sive genitus, initium habet existendi;” id quod ipsissimum est argumentum illud, quod verbis “Antequam gigneretur non erat,” nos assignatum volumus. Caeterum distinctionem illam inter ἀγένητον et ἀγέννητον, de qua loquitur Montefalconius in Admonitione sua in Epistolam de Decr. Nic., a Damasceno notatam, mihi non persuaderi potest esse coaevam Athanasio;—sed hoc obiter.
4. Practerea dubium non est quin “Non erat priusquam gigneretur” apud Athanasium idem valeat atque alterum illud “Qui est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset ?” Scilicet quod Ariani contra Filium effutiebant, id pariter ostendit sanctus Doctor contra ipsum Patrem posse contorqueri. “Num qui est Deus,” interrogat, “cum antea non esset, postea factus est, vel estne etiam priusquam gignatur (fiat) ?” Orat. i. 25. At illud “Qui est eumne qui nondum esset,” etc. (ὁ ἀν τὸν μὴ ἔντα, etc.) argumentum prorsus est, non mera propositio, idque ex absurdo ductum; ergo cjusmodi est, “Priusquam gigneretur non erat.” Quod plane confirmatur ex Alexandri Epistola Encyclica cum Arii contra Alexandrum prima illa disputatione et Anathematismis Nicaenis comparata. Nam, cum ex his triplex conficitur