tracts: theological and ecclesiastical
p. 65
testimonium, quales fuerint formulae istae in quibus posita est haeresis Ariana, nulla alia in re sibi discrepat, nisi in hac, quod, omisso “Si Filius, ergo habet initium existendi,” ipsius Arii, et “Priusquam gigneretur non erat,” Anathematismi, Alexander in Epistola sua supponit δ ἀν τὸν μὴ ὄντα, etc. “Qui est eumne qui non esset,” etc. Accedit quod sibi invicem respondent illae duae, in locis Gregorii Nazianzeni et Basilii infra laudatis, et in Cyrilli Thesaur. 4, p. 29, fin.
5. Multa sunt temere jacta in Orationibus Athanasii quae nobiscum faciunt in hac re. Nam si Arianorum dictum illud, “Non erat antequam gigneretur,” argumentum erat, ut nobis videtur, contra Filii aeternitatem, tum responsuri essent Catholici, “Vere dictum est Christum non existere antequam gignitur; existere non potest ante, quia gignitur ab aeternitate, utpote ab aeterno Patre;” id quod re ipsa reperimus dictum ab Athanasio. “Res creatae fieri coeperunt (γίνεσθαι),” scribit; “at Dei Verbum, cum principium ex quo sit (ἀρχὴν) nullum habeat, merito nec esse nec fieri coepit, sed semper fuit. Opera igitur principium (ἀρχὴν), cum funt, habent; quod quidem principium rebus, quae funt, prius est; Verbum autem, cum non sit ex numero rerum quae funt, ipse potius rerum principium habentium demiurgus est. Deinde ipsum esse rerum factarum in eo ipso quod funt mensuram habet (ἐν τῷ γίνεσθαι), easque Deus ab aliquo principio per Verbum facere incipit, quo perspicuum sit illas non fuisse priusquam gignerentur (πρὶν γενέσθαι); at Verbum non in alio principio habet ut sit, nisi in Patre, qui, ut isti etiam consentiunt, principii est expers; ut