tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 66

ipse quoque Filius sine principio existat in Patre, a quo genitus est, non autem creatus.” Orat. ii. 57. Neque absinili modo disputant alii Patres. Alterum exemplum peti potest ex Orat. i. 10, ubi pro πρὶν γεννηθῆ supponit Athanasius πρὶν ποιηθῆ; at credo Bullum non esse dicturum, secundum hypothesin suam, Patres ullos antiquos, disputantes de Filio, verba πρὶν ποιηθῆ, ut sua, alicubi adhibuisse. Attamen, “Quis hominum, sive Graecus sive barbarus,” scribit Athanasius, “quem Deum confitetur, unam ex rebus creatis ausit dicere, et non fuisse antequam fieret?” Orat. i. 10. Idem profitetur ipse Arius, suorum certe verborum optimus interpres, cum ad Eusebium Nicomediae Episcopum scribens, vocabulo γεννηθῆ in κτισθῆ et alia similia mutato, luculentissime ostendit, quod certe non siverit Bullus, se ea esse mente ut argumentum quoddam proferret. “Nos quid sentiamus, et professi jam sumus et nunc profitemur; Filium, antequam gigneretur, aut crearetur, aut destinaretur, aut fundaretur, non fuisse.” Theod. Hist. i. 4. Nec discrepat ab Ario Eusebius ipse: “Manifestum omnibus est, illud quod factum est, non fuisse antequam fieret.” Athan. de Syn. 17.

6. Jam si occurrunt apud Athanasium, quae Bullo favere videantur, facilem tamen habent solutionem. E. g. “Qui fieri potest,” rogat, “ut non sit in numero creatorum, si, ut isti opinantur, non erat antequam gigneretur? siquidem rerum creatarum et factarum proprium est non esse antequam fiant?” Orat. ii. 22. Dixerit fortasse Bullus, ex hoc perspicuum esse, Arianos affirmasse Filium “Non esse priusquam gigneretur,” Catholicos autem