tracts: theological and ecclesiastical
p. 67
“Esse.” Sed non est ita; nam, quemadmodum Patres Nicaeni in Anathematismo suo, ut diximus supra, non ipsam Arianae formulae propositionem impetunt et feriunt, sed ejusdem vim argumentativam, ita hic quoque vult Athanasius, non “Quo pacto non est creatus, nisi erat antequam gigneretur,” sed, “Quo pacto non est creatus, si illorum argumentum verum est, non erat antequam gigneretur?” Eodem modo Orat. i. 20, cum dicit, “Si non fuerit Filius antequam gigneretur, non semper fuit in Deo veritas,” vult, non “Nisi fuerit” sed “Si verum sit illud, Non fuit Filius,” etc. Itaque, non multo post idem dicit de Deo Patre, ut vanissimos sophistas suo sibi gladio jugulet, “Estne Deus etiam priusquam gignitur?” 25. non certe quasi in Patre ullam significet generationem, sed quo argumentum ipsum ut ineptissimum explodat, sive de Patre usurpatum sive de Filio.
7. Et profecto ineptissimam et importunissimam esse hanc interrogationem, non simpliciter verae cuidam propositioni contrariam, plenissime cum Athanasio consentientes, judicant et Hilarius et Gregorius Nazianzenus. Missam faciunt, quam prorsus ne proferri quidem oporteret. Gregorius scilicet de hac et aliis Arianorum formulis loquens, docet, “Generationem” in Filio, “cum essentia ipsa concurrere atque a principio existere;” quod contra fit in hominibus, qui quidem, “ut Levi in lumbis Abrahae,” cum “partim erant, partim procreati sunt, ac proinde partim sunt ex entibus, partim ex non entibus,” illud scilicet complent “Fuit antequam gigneretur;” quod Bullus non in hominibus sed in Filio Dei dici posse arbitratur. Pergit de eadem re magnus theologus: “Quae-