tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 68

stionem hanc tuam absurditatis multum, difficultatis nihil habere aio.” Tum captionibus verborum quibusdam aliis prolatis quae cum Ariana illa possent comparari, “Ineptius est” dicit, “id quod a principio erat, utrum ante generationem esset (πρὸ τῆς γεννήσεως) necne, in quaestionem vocari.” Orat. xxix. 9.

8. Hilarium fateor Pictavensem in Commentario suo in Matthaeum c. 31, n. 3, verba quaedam emisisse quae Bullo favere videantur. Docet enim egregius ille vindex catholicae veritatis, “Verbum in principio Deum, et hoc a principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc in eo esse qui natus est, quod is ipse est penes quem erat antequam nasceretur.” Cujus simile est illud quod Bullo favet ex Zenonis Tractatu de Filii generatione : “Procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur.” At Zenonem non est cur moremur, diligentem, ut a Balleriniis monstratum est, Diss. 1, 2, § 6, Hilarii imitatorem. Quod autem ad Pictavensem ipsum attinet, provocamus ab Hilario imperito ad Hilarium peritissimum Arianorum. Constat enim sanctissimum virum, illa scripsisse antequam in Asiam venisset; “regeneratum autem pridem,” ut ipsius verbis utar, “et in Episcopatu aliquantum permanentem, Fidem Nicaenam nunquam nisi exsulaturum” conceptis verbis “audivisse,” de Syn. 91. postea autem, ut Coustantius nos monuit, sese correxisse in celeberrimo suo opere quod de Trinitate conscripsit. Illic enim, secus ac voluit Bullus, Arianorum formulam “antequam gigneretur non erat,” in sophismatis loco luculentissime ponit. “Adjiciant haec,” de eo scribit, “arguta satis atque auditu placentia; Si, inquit, natus