tracts: theological and ecclesiastical
p. 69
est, coepit; et cum coepit, non fuit; et cum non fuit, nonpatitur ut fuerit. Atque idcirco piae intelligentiae sermonem esse contendant, non fuit antequam nasceretur, quia ut esset qui non erat, non qui erat, natus est,” xii. 18. Neque aliter illi Arianorum formulae occurrit; “Unigenitus Deus neque non fuit aliquando non Filius, neque fuit aliquid antequam Filius, neque quidquam aliquid ipse nisi Filius,” 15; quod quidem nihil aliud est nisi negatio illius “Fuit antequam genitus est.” Pergit, ut Gregorius: “Ubi Pater auctor est, ibi et nativitas est, et vero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est.” 21. Quid potest esse disertius? Porro pro “fuit ante quam natus est,” supponit, “semper natus fuit;” e. g. “Numquid ante tempora aeterna esse, id ipsum sit quod est, eum qui erat nasci? quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed seipsum demutare nascendo... Non est itaque id ipsum, natum ante tempora aeterna semper esse, et esse antequam nasci.” 30. Concludit, Athanasii sensum vel clarioribus retractans verbis; “Cum itaque natum semper esse, nihil aliud sit confitendum esse quam natum, id sensui, antequam nascitur vel fuisse vel non fuisse, non subjacet.” 31.
9. Prodeat denique Basilius in dimicatione sua contra Eunomium; cui argumentato, “Aut existentem genuit Deus Filium, aut non existentem,” et “Qui est, generatione non indiget,” respondit sanctissimus Praesul, “Eunomium, quoniam animalia, cum prius non sint, deinde generentur, qui autem hodie genitus sit, heri non esset, hanc notionem in Unigeniti subsistentiam transferre; et quoniam genitus est, dicere, ante generationem non fuisse.” contra