tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 70

Eun. ii. 14. Sophisma autem solvit, ut Patres supra citati, dicendo, Filio esse aeternam generationem, ut loquitur Evangelista, cum “aeternitati Patris generationem Unigeniti connectit.” ibid. 15.

Satis superque de hac re sumus disputati; pro certo jam habeatur, a Concilio Oecumenico, Nicaeae congregato, minime sancita esse illa verba quae Bullo Catholica videntur, “Verbum Dei fuisse antequam gigneretur;” quasi ulla Apostolica traditione aut Ecclesiae auctoritate nobis commendentur. Quae cum ita sint, operi nostro hic finis esset imponendus, nisi vir doctissimus, Concilio nequicquam appellato, ad Athanasium ipsum confugisset, Concilii illius magnam partem, quo causam suam apud eruditos feliciore spe posset orare. Opinionem nimirum eam, de generatione quadam Verbi ante mundum conditum in tempore facta, Athanasio ipsi impactam voluit, provocans ad Orationem secundam contra Arianos, capp. 61-64.

Illa operis sui parte, copiosissima disputatione inita de verbis Prophetae, quae Ariani objiciebant Ecclesiae, “Dominus creavit me in initio viarum suarum in opera sua,” ut in Versione LXX. Interpret. leguntur, provehitur sanctus Doctor ad verba Apostoli, “Primogenitus omnis creaturae;” quae proinde ita interpretatur ut doceat Verbum, quod ante saecula fuit Unigenitum, cum creandus esset mundus, condescensione quadam seu συγκαταβάσει e Patre procedens factum esse Primogenitum. Unde deducit Bullus, illam processionem sive condescensionem auctore Athanasio novam quandam, improprie utique, Verbi in tempore esse generationem.