tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 71

Jam Verbi condescensionem quandam esse exhibitam in rerum universitate condenda consentiunt omnes; namque ineffabilis procul dubio erat gratiae et bonitatis, Filium, qui “in principio erat apud Deum,” in cogitationem venisse creatorum, et in creatorum fragilitate versari. Sed hoc Bullo non satis est, nisi condescensio illa generatio seu nativitas quaedam appelletur. “Catholici quidam doctores, qui post exortam controversiam Arianam vixerunt,” ad Athanasium autem provocat, “illam τὸν λόγον ex Patre progressionem (quam et συγκατάβασιν, hoc est, condescensionem eorum nonnulli appellarunt) ad condendum haec universa agnovere; et ejus etiam progressionis respectu ipsum τὸν λόγον a Deo Patre quasi natum fuisse et omnis creaturae primogenitum in Scripturis dici confessi sunt.” Defen. F. N. iii. 9, § 1. At Athanasium, in hac progressione et condescensione Verbi, voluisse natum denuo esse quodammodo Verbum, et proinde appellatum esse “Primogenitum omnis creaturae” profecto non puto; contra “Primogenitum” illud, non relationis alicujus, quae intercederet inter Verbum et Patrem suum, esse significativum, sed plane muneris cujusdam quod, mundum creaturus, pro bono mundi, benignissime in se suscepit Unigenitus. Scilicet ille, qui ab aeternitate fuit Unigenitus Patris, in universorum compagine et structura illam Filietatem suam signatam voluit, ita ut typum quendam Unigeniti atque imaginem universa in se exhiberent. Itaque hoc sensu Unigenitus omnis creaturae se fecit Primogenitum, quod, dum mundum ex nihilo duceret, illo ipso tempore se quoque fecit ideam et normam ejusdem mundi, Demiurgus nimirum et sum-