tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 72

mus Artifex, sese contemplans atque intuens tanquam unicum exemplar suum, ex quo mundum nascentem exprimeret imitando et conformaret. Quare Filius progrediens a Patre non factus est denuo Filius Patris, sed mundo Filius, ut scilicet condescensione sua mundus fieret quodammodo Patris filius, et in coelestem familiam adoptaretur. Quod si verum est, Primogenitus nihil aliud significare, nisi Filius Archetypus, videbitur. Ad rationes veniamus.

Primum, verbum συγκατάβασις, sive condescensio, (quod adeo non generationis in se habet ullum sensum, ut, testibus Vesselio et Suicero, de Aeterno Patre, omnium conservatore, a Patribus nonnunquam usurpetur,) quid velit apud Athanasium, liquebit legentibus sectiones 78-81 Orationis illius de qua hic agitur. Illa disputationis suae pars incipit et terminatur mentione facta condescensionis Verbi: quare ad eam adeundum est tanquam ad praecipuum quemdam locum, unde vis vocabuli in gravissima hac materia possit erui. Incipit autem his verbis: “Quo res factae non tantum existerent, sed etiam bene existerent, placuit Deo ut sua Sapientia ad res creatas condescenderet, ut typum aliquem et speciem ipsius Imaginis, cum in omnibus simul, tum in singulis imprimeret; quo nimirum perspicuum fieret et sapientia ornatas esse res factas et digna Deo esse opera. Ut enim nostrum Verbum, Verbi, qui Dei est Filius, est imago; ita sapientia in nobis facta cejusdem Verbi, quae ipsa est Sapientia, imago quoque est,” etc. § 78. Quid hic reperimus de Verbo denuo facto Filio? quid non de Filio imaginem sui imprimente in operibus suis? Finem