tracts: theological and ecclesiastical
p. 73
autem facturus Sapientiam introducit sanctus Doctor ita loquentem: “Omnia quidem in me et per me facta sunt: quia autem opus erat ut sapientia in operibus crearetur, ego secundum substantiam quidem cum Patre aderam, sed ad res factas condescendens, meum typum in illis apte imprimebam, ut universus mundus tanquam in uno corpore non secum discordaret sed concordaret.” § 81.
Quod ut planius intelligatur, exponendum est Athanasium autumasse, ne ullam quidem rem creationem suam sustinere posse, ut non sanctissimam Creantis manum tanquam refugiat et ad nihilum continuo recidat, nisi eidem simul Demiurgus ipse condescensione quadam suam impertiat gratiam, quo mirabilem illam patienter subeat operationem, per quam in rerum naturam perventura est. “Verbum,” scribit, “cum principio Demiurgus esset creatorum, condescendit ad res creatas, ut fieri possent. Neque enim ejus naturam, quae purus Patris est splendor, ferre potuissent, nisi,” graeca fortius currunt quam latina, φιλαυθρωπία πατρικῆ συγκαταβὰς ἀντελάβετο, καὶ κρατήσας αὐτὰ εἰς οὐσίαν ἦνεγκε. Orat. ii. 64. Quare operibus suis, dum creabantur, ut crearentur, virtutem quandam suam impertiens Artifex Filius, eadem proinde augustissimo filiorum nomine donatus est; συγκαταβάντος τοῦ λόγου, pergit sanctus doctor, νίοποιεῖται καὶ αὐτὴ ἡ κτίσις δι' αὐτοῦ. Ex quo fit, ut non modo per Filium, verum etiam in Filio, ut Apostolus loquitur, rerum universitas facta esse dicenda sit, cum non exteriore solum mandato, sed intima vi et virtute Spiritus ejus consistunt et permanent omnia. “Nam,” ut alibi