tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 74

docet uberrimus ille rerum divinarum interpres, quem saepius appellasse jucundissimum est, “ Deus non solum nos ex nihilo fecit, sed etiam Verbi gratia secundum Deum vivere concessit. At homines ab aeternis rebus aversi, sibi ipsis corruptionis mortiferae auctores facti sunt; qui ex natura quidem mortales fuerunt, sed gratia in Verbi participatione sita naturae statum effugerunt.” de Incarn. V. D. 5. Itaque nihil fere est creatum, quod non genitum sit quoque; cum contra non stent in loco suo, sed retro fluant et pereant, nisi vitam quandam a Creatore percipiant intus, superadditam creationi suae. Proinde Athanasii mos est in scriptis suis, ut res creatas potius appellet genitas quam factas vel opera, γενντὰ seu γεννητὰ, non ποιήματα et ἔργα, quo sanctissimam hanc exprimat veritatem; cauto tamen semper, gratiae illud esse non naturae, donum Creatoris non creaturae proprium, quod mundus in se habeat hanc formam pulchritudinis, et coelestium necessitudinem, et principium stabilitatis. “ Res factae,” docet, “ cum sint opera, genitae dici nequeunt, nisi, geniti Filii participes postea effectae, genitae et ipsae dicantur, non sane propriam ob naturam, sed quia Filii factae sint in Spiritu participes.” Orat. i. 56.

His perspectis, non difficilis intellectu est mens Athanasii, cum Unigenitum Patris docet esse factum in creatione mundi Primogenitum omnis creaturae. Nam, cum gratia illa, qua impertita natura rerum in suo loco permanet, variis nominibus respici possit, ut lux, ut pulchritudo, ut sapientia, ut ratio, ut coelestis adoptio, ut similia, ille supremus Conditor universorum, seipsum