tracts: theological and ecclesiastical

by John Henry Newman

p. 75

mundo impertiens, fit quodammodo mundo principium et lucis illius, et pulchritudinis, et sapientiae, et rationis, et adoptionis in coelestium societatem. Itaque, qui ex aeterno Sapientia, Lux, Ratio, Filius est Patris, factus est operibus suis principalis quaedam Sapientia, et formatrix Ratio, et Lux plenissime irradians, et archetypus Filius. Sapientia autem Patris tandem facta est sapientia mundo, et fecit ut mundus sapiens esset; lux Patris facta est lux mundo, et fecit ut mundus splendesceret; Unigenitus Patris factus est Primogenitus mundo, et fecit ut mundus in familiam Dei adscisceretur.

Profecto fateor haec omnia in mysterio et fructibus sanctissimae Incarnationis verissime compleri, cujus gratia ita superat quicquid universae naturae a Creatore datum est, ut Athanasius in quodam opere confirmare non dubitaverit, mundi creationem esse per Filium solummodo, dispensationem autem Evangelicam esse in Filio. “Decebat creationis quidem exordium per ipsum fieri, ut res existerent; earum autem instaurationem, in ipso; quae sane verba inter se differunt. Nam initio quidem omnia per ipsum facta sunt ut essent; postea, ubi omnia defecerunt, Verbum caro factum est, quam scilicet induit, ut in ipso omnia reficerentur.” In illud Omnia. 2. Quid quod, cum carnem sumeret, imaginem sui mundo exhibuit solidiorem multo et clariorem, et verius se ipsum fecit primogenitum inter creaturas, quam cum, universa conditurus, ideam se faceret et regulam rerum condendarum. Fateor equidem; sed prioris operis praestantiam non imminuunt praestantiora illa quae subsecuta sunt; id quod Athanasio adeo persuasum