tracts: theological and ecclesiastical
p. 81
verbum quidem protulerunt. Ego vero nusquam esse tunc temporis illos haereticos existimo. Haec autem jacienda erant, caute non conjectura, quasi fundamenta hujus interpretationis; si nulla sunt, corruit aedificium. Nam Bulli haec plane principalis et absoluta est propositio, illos qui negarent ex usia non esse eos qui negarent ex hypostasi. Quaerimus duo genera haereticorum; et non designat illos homines, qui negarent ex hypostasi, ex usia non negarent.
2. Deinde, Semi-arianos tenuisse ex hypostasi sensu illo peculiari personae, quem usia non habet, hoc unico probat argumento, quod tres illae Semi-arianorum Confessiones, ann. 341, 344, 351, quae sigillatim appellantur Marci Arethusii, Macrostichus, et prima Sirmiensis, illos anathemate feriunt qui dicerent Filium esse “ex alia hypostasi et non a Deo,” praetermissis verbis “ex alia usia,” quae inde concludit esse propria Semi-arianorum. Quid velint verba illa praetermissa, mox dicendum erit; interea notatu dignum est, confessionem Philippopolitanam, ex Marci illa Semi-ariana sumptam, Hilarium ita non suspicari, tanquam lacunosam, quia omiserit “ex alia usia,” ut illam contra defendat eo ipso quod retinuerit, ut putat, tesseram Catholicorum de Sym. 35; quod quidem perinde est, quasi aperte dixerit “ex alia hypostasi et non ex Deo,” idem velle atque “ex alia hypostasi vel usia.” Accedit quod Athanasius quoque, in narratione sua eorum quae Nicaeae de anathematismo occurrebant, de Decr. 20, fin. plane omittit hypostasin; quasi, dum usia staret in suo loco, hypostasin sive adjungere sive omittere, idem fuerit.
3. Hoc praeterea notandum est, nihil prorsus a Bullo esse prolatum, quo demonstretur Semi-arianos revera re-