tracts: theological and ecclesiastical
p. 82
probasse “ex usia ;” cum plane constet contra dogma illud recepisse eos, non reprobasse. “Certissimum” esse confirmat, haereticos eos, qui tres illas confessiones supra laudatas protulerunt, scilicet Semi-arianos, “nunquam fassos nunquam fassuros fuisse Filium ex usia Patris progenitum.” Fateor eum hac in re habuisse Petavium consentientem sibi; sed me non perterret tantorum hominum conspiratio, qui Athanasium a me esse noverim. Quod quidem concedit Petavius, Athanasium arbitratus, utpote minus versatum in subtilitatibus Semi-arianorum, credidisse id eos tenere quod non tenerent. “Horum Semi-arianorum,” scribit, “quorum antesignanus fuit Basilius Ancyrae Episcopus, prorsus obscura fuit haeresis . . ut ne ipse quidem Athanasius satis illam exploratam habuerit.” de Trin. i. 10, § 7.
Haec Petavius; nunc contra audiamus verba Athanasii. “Viros qui alia quidem omnia Nicaeae scripta recipiunt, de solo autem homoisio ambigunt, non ut inimicos spectari par est . . . Cum enim confiteantur ex usia Patris et non ex alia hypostasi esse Filium . . . non longe absunt ab homoisii voce recipienda. Talis est Basilius Ancyrae, in iis quae de fide scripsit.” De Synod. 41. Quo in loco Athanasii illud quoque notabile est, praeter ea quae de Semi-arianorum doctrina testatur, quod hypostasin et usiam idem plane facit fidelissimus ille hujus historiae interpres. Neque id omittendum est, quo Semi-arianos pergit urgere, idcirco scilicet eos debere “homoision” profiteri, quia jam profiterentur “ex usia,” quod ipsorum tessera “homoeision” non satis posset muniri.
Hilarius item, cum id agit ut ea defendat quae a Semi-